Volltext: Die Annalen (1590 - 1622) des Wolfgang Lindner. (VI./VII. Jahrgang 1910)

H 
-i™™ 
K> Hi uMMMHH JhM 
reliquere; nec sic tamen a praetervolantibus et ex suis 
alveolis emergentibus usquequaque tuti esse potuere. 
Crabronis in villulis instar magnorum balonum globos 
constiparant, quos nemo excitare ausus est iuxta illud: nolite 
crabrones excitare. Hoc genus animalium praesagium bo¬ 
norum vinorum fuisse multi dictitabant, quod valde credi¬ 
bile fuit. Cum enim haec ex nimio calore creverint, non 
mirum, si etiam vinum per eodem calores perfectissime 
fuerit concoctum; hinc tanta eius praestantia. Haec turpia 
et venenosa animalia per subsequentis hiemis asperitatem 
et frigiditatem pleraque rursus extincta fuere, licet adhuc 
sequenti anno aliquae reliquiae comparuerint, quae certe 
vini nullam praesignarunt praestantiam. 
Sexto die Decembris D. Piringenis, superioris anni iudex constitutus 
Waidhofii a Frisingensi regimine, etiam hoc anno sine ulla alia electione con¬ 
firmatus est in hoc suo iudiciali officio. 
Plurimi milites conscripti Waidhofii et vicinis locis fuerant pro aliqua 
ingruente summa necessitate in Ungaria. Mense tamen Dec. omnia eorum nomina 
delata sunt, neque enim adhuc a quopiam armati fuerunt, sed manserunt solum¬ 
modo in expectantia. 
Fabula creditur, quod narraturus sum, sed ego, qui 
haec scripsi, propris meis oculis vidi et cum alio expertus 
sum. Dum enim quadam vice mense Decemb., die IX., sero circa 
horam IX. a quodam bono viro domum irem, spectrum illud 
famosum et in illis locis Waidhofii frequentissimum, quod 
argentum vivum vel „Quecksilber nominant, in via mihi 
occurrit. Saepius quidem antehac de hac diabolica illusione 
mihi dictum fuerat, at ego semper pro fabula et re vana 
et incredibili illud ipsum habui, donec occularis testis illud 
aspexi. Diabolicum enim hoc phantasma de divitis cuiusdam 
hospitis habitatione, cui saepius valde molestum fuit et 
contra quod frequentissime conquestus fuerat, celeriter ex¬ 
currens nec minori festinatione per latiorem plateam urbis 
instar alicuius globi flammas quasi ignitas de se proicientis 
properans et tandem ad sui Domini (nam is certe dicebatur 
eiusmodi famulum habere) domum irrepens. Idipsum famu¬ 
lus, qui me domum cum face comitabatur, vidit et mihi 
primitus commonstravit. Possessor huius diaboli famuli ante 
paucos annos ita pauper fuerat, ut nemo illi mensuram vini, 
nisi praestita solutione, concredidisset. At brevi supra mo¬ 
dum ditatus est, cum tamen nemo vel divinare vel coniicere 
posset, unde illi tantae suppeterent divitiae. Erat enim 
pistor, ex quo illis annis in tantum divinari non potuit, 
cum aeque alii pistores, qui plures illo panes vendiderunt, 
non ditescerent, neque praeterea aliqua haereditas illi obti¬ 
gerat. 
Aiunt vero rem ita se habere in aquisitione huius 
satanici praestigii: siquidem apud plures homines iam in 
Richter¬ 
wahl. 
Aushebung. 
Queck¬ 
silber.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.