Volltext: Die Annalen (1590 - 1622) des Wolfgang Lindner. (VI./VII. Jahrgang 1910)

55 
plurima Pro cultu divino in eadem parochia exposuit, sed tandem pertaesus huius 
loci et parochiae post unum atque alterum annum eandem parochiam alteri 
cuidam doctori theol., D. Christophoro Stiglmayr Landshutano, resignavit. Qui 
inde Ingolstadium profectus ibidem titulo doctoris insignitus et postea parochus 
Landisliutae ad St. Jodocum factus est. Contra hunc D. Stiglmaierum D. prae¬ 
fectus nihil ausus est, quia eius iussa nihili fecit. Verum etiam hic laudabilis 
D. cum magno desiderio et maerore Waidhofensium brevi ibidem mortuus est 
et solenniter non modo uti parochus sed etiam ut canonicus Frisingensis, modo 
paulo ante factus, sepultus est. 
Hic D. parochus Christophornm Hametman Moguntinum, theol. similiter 
doctorem, antea parochum Monacensem ad St. Mariam, successorem habuit, qui 
sese invicem obliquis oculis saepe intuiti sunt. 
Tandem tamen post obitum Ser. Electoris Coloniensis D. praefectus coram 
regimine de multis graviter delatus a DD. cominissariis auditus, examinatus et 
convictus de praefectura depositus est et rusticis subditis ad 3000 fl restituere de¬ 
buit. Cui familiarissimus D. Alexander Nagel in officio praefecturae successit, quo 
cum D. parochus peramice hactenus convenit. 
Supra dictum est, quemadmodum omnes DD. prae¬ 
lati utriusque provinciae Viennam convocati fuerint, a quo 
autem et qua de causa, non adeo certo constat; per plures 
tamen ibidem septimanas commorati sunt. Atque hic vel 
propter malam aeris dispositionem vel etiam, quia aliqui iam 
senio confecti erant aut antehac non adeo bene de corpore con¬ 
stituti, plerique in graves infirmitates inciderunt, qui deinde 
propter morbi acerbitatem aegre et cum magna difficultate 
domum ad suos reducti sunt, ubi infra annum plures e vivis 
excessere: scilicet Cremiphanensis, Glunicensis, Florianus et 
Seittenstetensis et alii; Lambacensis autem D. abbas Bur- 
kardus a Furtenbach in ipso conventu abbatum die 19. Aug. 
Viennae in Domino obdormivit ibique in praesentia aliorum 
DD. praelatorum quam honorificentissime sepultus est. 
Eodem anno Rmus. abbas Glunicensis, Mich. Bab, qui 
ex monasterio Seittenstetensi a prioratu eo a fratribus po¬ 
stulatus fuerat et iam monasterio post aliquos malos et 
indisciplinatos apostatas, non pastores sed lupos, praefuit, 
qui clanculum ovile Christi dormientibus superioribus in¬ 
gressi fuerant, solummodo cuticulam curantes, nihil plane 
de ovibus solliciti, hoc anno mense .. . post longas, diurnas 
gravissimasque infirmitates e vivis discessit. Multa in hoc 
suo pastorali ofhcio laudabilia praestitit. Unice enim illi 
curae fuit, quemadmodum rursus aliquem conventum monasti- 
camque disciplinam institueret, quae iam penitus collapsa 
videbatur. Et quia sub eius regimine admodum gravia et 
difficilia tempora fuerant, tum propter rusticorum seditiosos 
conventus tum etiam propter continuata bella contra Tur¬ 
cicum furorem, inde necessario quasi volens nolens magna 
debita contrahere debuit, cum redditus monasterii ad tot 
exactiones minime sufficerent. 
9. Octob. per literas propria manu a. D. Gloselio scriptas Dr. Severinus, 
parochus Waidhofensis, in inferiorem Austriam extra Cremsiuni ad arces Domi¬ 
norum de Liehtenstain, qui iam catholici facti fuerunt, vocatus est, ea scilicet 
intentione, ut etiam suam Dominam matrem et alios de sua nobili familia ad 
catholicam fidem adduceret. Hactenus autem perversissimus et acerrimus prae- 
Pralaten- 
konferenz 
in Wien, 
Abt Michael 
Rab in 
Gleink. 
Die Lichten¬ 
stein.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.