Volltext: Die Annalen (1590 - 1622) des Wolfgang Lindner. (VI./VII. Jahrgang 1910)

59 . 
fuerit, perseverarunt. Die enim V. Apr. XX personae communicarunt, IX. Apr. 
novem, die X. Apr. XXV homines, die autem XII. Apr. aliae XII personae. 
Per hanc noctem denuo densissima nix unius pedis witterung. 
crassitie terras cooperuit, quae secum maximum frigus attulit, 
unde aquae quoque nova glacie obductae sunt. 
Die XIII. Apr. sedecim homines sub utraque et duodecim sub una com- Waidhofen. 
municarunt. 
Circa haec tempora D. parochus F. Sixtus Taubinger Neustift. 
in Neystifft mortuus est. Hospes in monasterio Garstensi 
aliquamdiu fuit, alias professus ad St. Emeranum Ratis- 
bonae, vir alias mitis et simplex, nemini molestus vel oneri. 
Pro eodem in eadem parochia successit D. F. Bened. Schmidl- 
mayr ord. D. Bernardi, in Rotenhaslach in Bavaria professus. 
Hic a Rmo. abbate Alexandro Garstensi ad hanc parochiam \ 
promotus est, qui hactenus aliquamdiu in monasterio Hila- 
riensi eiusdem ordinis supra Linzium se stabiliverat. 
Die 14. Apr. tantum tres fuere communicantes; die 16. April., quae erat Waidhofen. 
Dom. II. post Pascha, 45 rustici et 32 mulieres simul communicarunt. Quatur 
tamen etiam sub una. 
Ab hac Dom. parochus Waidhofensis, Dr. Severinus, doctrinam Christianam 
in sua parochia inter scholares instituit. Die 20. Apr. rursus aliae 15 personae 
communicatae sunt. 
Hac praecedenti nocte mirabilia prodigia in coelo vel Himmeiser- 
potius in superiore parte aeris apparuere et a multis cum scheinun£- 
magna admiratione et trepidatione conspecta sunt: nimirum 
signum crucis cum falce foeniseca. Eorum significatio non ob¬ 
scura collecta est: Ser. enim Archidux Austriae Ferdi- Ka^1e°^che 
nandus hoc anno in Styria inimicos S. Crucis, scilicet per- mation in 
versissimos lutheranos falce, hoc est, zelo catholicae religionis steiermark. 
ex universis suis provinciis, Styria,Carinthia etCarniola viriliter 
aggressus est eiicere: propter assiduos enim fere tumultus ad 
hoc opus quasi violenter attractus est. Ab urbe Graecensi ini¬ 
tium sumpsit. Licet enim plurimi hoc pium attentatum aeger¬ 
rimo animo pertulerint, nihil tamen principem pientissimum 
ab hoc suo in perpetuum memorabili et laudabili proposito 
dimovere vel retardare potuit. De hac reformatione eiusque 
felici progressu liber sub titulo D. praepositi D. in Stanz, 
s. theol. doctoris etc., in 4°. editus et impressus est. Nulli 
ex omnibus subditis tam refractarii et intractabiles fuere 
quam ferrifodienses: neque enim hi ullo modo cedere cogi¬ 
tavere, sed tandem suo magno malo et incommodo didi¬ 
cerunt, quid sit domino suo naturali resistere. Praecipuus 
quidam inter eos fuit N. Prevenhuber, qui prae ceteris Die Preven- 
magis restitit et alios quoque ad resistendum cohortatione lmber' 
sua impulit. At hic tandem sibi fuga consulere coactus est, 
qui quidem certissimum vitae periculum subiturus fuisset, 
nisi tempestive evasisset. Is ergo aliquamdiu hinc inde 
divagans et oberrans, tandem ad parochum Waidhofensem 
circahaec tempora venit seseque apud eundem quam humillime
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.