Volltext: Die Annalen (1590 - 1622) des Wolfgang Lindner. (VI./VII. Jahrgang 1910)

6 
gesta et transacta sunt. Quod si quid memoria et notatu 
dignum in iisdem repertum fuerit, facile inde diiudicabit, 
an nostra haec tempora cum priscis illis seculis conferenda 
sint, an vero illis priora et turbatiora illisque magis ad¬ 
miranda et deploranda videantur. Hoc tamen hic obiter 
insinuatum velim, multa quasi levia et inania ad rem fere 
nihil pertinentia his inserta esse magis propter seriem 
rerum servandam, quam quod res per se magni momenti 
foret. Ut vero facile est, rebus inventis aliquid addere, ita 
difficile non erit, superflua et ad rei propositum non 
spectantia resecare et reicere: hoc cuiusque arbitrio liberum 
relinquitur. Interim tamen multa lectu et auditu memora¬ 
bilia hic conspicientur. 
Accipe igitur, Rev. et Amplissime D. praesul, pro sua 
solita et laudabili humanitate et celebri in omnes philologos 
benevolentia gratissimo animo has lucubrationes historicas 
pro mei tenuis ingenii exiguitate exaratas et sub tuo 
patrocinio patiare et tutare, quo scriptor seu collector in 
clientelam Rev. Dominationis Vestrae iam dudum receptus 
a laboribus recreetur et ab importunis vitilitigatoribus 
defendatur. Sic enim fiet, ut collector, qui hoc onus causa 
Rev. Dominationis Vestrae suscepit, eandem Rev. Domina¬ 
tionem Vestram suis precibus Deo accurate commendaturus 
sit et gubernatio Rev. Dominationis Vestrae gloriosa et suo 
monasterio subditisque omnibus bonis et piis felix esse possit. 
Ego vero, qui Rev. Dominationis Vestrae gratiam et 
singularem beneficentiam iam in multis expertus sim (quae 
hic ad effugiendum vitium assentationis lubens tacendo 
supersedeo) in sua gratiosa tutela securus conquiescam. 
Deum ter Opt. Max. oro, ut Rev. Dominationem Vestram 
ad afflictorum desolatorumque hominum patrocinium quam 
diutissime incolumem conservet, quo partum ab antecessori¬ 
bus decus propriaque sua virtute auctum conservare et 
minores et inopes egentesque ad parem gloriam et virtutem 
excitare valeat. 
Datum Styrae anno ab incarnatione Christi MDCXXIII, 
die 13. Junii, hoc est festo D. Antonio Patavino sacro. 
Rev. et amplissimae Dominationis Vestrae 
quam deditissimus ac humillimus 
Wolfgangus Lindner, 
quondam ludirector parochi Styrensis. 
■ gs.:.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.