Volltext: Das Decanat Altmünster, mit den Pfarren des Stiftes Kremsmünster [14,3] (14 : Abth. 3 : Bd. 3. / 1835)

245 
praenotato concessa prout rite concessa noscuntur et 
proinde saepedicto monasterio ne personis in eo divi¬ 
no obsequio mancipari de liberalitate regia confirma¬ 
mus inovamus et praesentis scripti patrocinio comuni- 
mus. Nulli ergo omnino homini liceat hanc paginam no- 
stre confirmationis et innovationis infringere vel eidem 
in aliquo casu temerario contraire, quod si forsitan in 
attemptare praesumpserit, gravem nostrae mayestatis 
offensam se noverit incursurum, In quorum omnium 
testimonio et perpetui roboris firmamentum praesens 
scriptum, exinde conscribi et Mayestatis Nostrae Si¬ 
gillo jussimus communiri. Datum Viennae septimo 
Cal. July , Indictione quinta, Anno domini Millesimo 
CC°. septuagesimo septimo regni vero nostri Anno 
quarto, (pag. Z.) 
III. 
Albertus a) Dei Gratia dux Austriae, Styriae et 
Kharinthiae, Dux Carniole Marchiae ac portusnah- 
vensis Comes in Habispurgh et in Kyburch etc. etc. 
tenore praesentium publice profitemur, quod hono¬ 
rabiles et religiosae personae sanctimoniales Abbatis¬ 
sa et Conventus Monasterij in Traunkhirchen devotae 
nostrae dilectae ad nostram venientes praesentiam no¬ 
bis humiliter supplicarunt, ut ipsius duo privile¬ 
gia, unum ab illustri principe Ottakhero quon¬ 
dam Duce Styriae, et secundum a divae recordatio¬ 
nis serenissimo domino Rudolfo olim Romanorum 
rege domino nostro charissimo tradita et concessa in¬ 
novare, approbare et confirmare de speciali Gratia 
dignaremur quorum primi privilegii tenor incipit in 
haec Verba: „(Ego Ottackher Dei Gratia etc. pag. 
5. verso. 
0 Herzog AlberL II. bestaLiget Die beyden vorstehenderr Privi- 
legien Herzog Ottokars vorr Steyer, und Kaiser NuDolph 
des I. — Steyer den 8. Juny 13^7.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.