Volltext: Die Annalen (1590 - 1622) des Wolfgang Lindner. (VI./VII. Jahrgang 1910)

147 
Festum D. Colmanni, patroni tutelaris Styrensis eccle¬ 
siae, maiori solennitate hoc anno quam praecedentibus (in¬ 
cultiora enim adhuc omnia erant et densis admodum sen¬ 
tibus obducta) celebratum est. R. D. M. Plautius excellen¬ 
tissimus vocalis musicus cum quibusdam aliis Styrenses 
cantores iuvit. 
Frumenti circa haec tempora satis amplum pretium 
fuit. Licet enim post messem modius siliginis 10 vel 11 
vel etiam 12 ($ divenditus sit, mense tamen Oct. ad 14 [i, 
ad 2 etiam fl. excrevit. Satio enim autumnalis frumenti 
propter fere continuas frigidas pluvias non nihil impedi¬ 
menti passa est, quae res huius caritatis causa non im¬ 
merito deprehensa est. 
Mense Nov. ubique in Austria Styrae, in Garsten et 
circum circa lustratio civium et subditorum facta est. Quam 
vero ob causam aut cuius praetextus gratia, non amplius 
certo constat. Garstenses vero 23. eiusdem magno et co¬ 
pioso numero ad locum praescriptum lustrationis seu in¬ 
scriptionis profecti sunt. 
Vini etiam hoc anno minor copia quam aliis annis 
fuit, unde eius quoque pretium auctum est: mensura enim 
vilissimi 10 kr. et 12 vendebatur, melioris vero et prae- 
stantioris multo carius. 
Mense Dec. in parochia Styrae inter D. parochum et 
Styrensem senatum in praesentia Rmi. Garstensis agi coep¬ 
tum est, si quae ratio iniri queat ratione trium benefici¬ 
orum, quorum Styrensis senatus advocatiam habet. Illi 
enim annuam maximam pensionem a D. parocho exigebant, 
quam aiebant se pro eo in domo provinciali persolvisse: in 
singulos enim annos circiter 200 fl. petebant, cum tamen 
saepe pro aliquot annis in toto a beneficiis tantum non 
accepisset. Sed quia res haec intricatior fuerat nec ulla 
ratione convenire possent, hac vice re infecta ex utraque 
parte discessum est diesque alius pro tractatione denomi¬ 
natus. Verum enimvero nec etiam posthac unquam, quam- 
diu D. parochus vixit, hanc causam vel controversiam certo 
transigere et determinare potuerat, ita ut lis in hodiernum 
diem suspensa maneat. 
Per unicam hanc angariam ludirector Styrensis tres 
cantores pro templo parochiali in convictu habuit, pro qui¬ 
bus illi 30 fl. a senatu vel D. praefecto ecclesiae ex reditibus 
pro mensa persoluti sunt. Prioribus autem aliquot annis D. 
parochus iisdem pro eadem pecunia victum dederat, sed 
cum idem D. parochus animadverteret, a ludirectore id 
minus commode praestare posse, ad proximam angariam 
Nativitatis Chr. eosdem cantores ad suam mensam rursus 
accedere iussit sicque ludirectorem ab hoc admodum oneroso 
Getreide¬ 
preise. 
Konskrip¬ 
tion. 
Wein¬ 
preise. 
Die Bene- 
fizien 
in Steyr. 
Pfarre hör 
in Steyr. 
10*
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.