Volltext: Die Annalen (1590 - 1622) des Wolfgang Lindner. (VI./VII. Jahrgang 1910)

Waidhofen. 
Unglücks¬ 
fall. 
Geistlicher 
Besuch in 
Waidhofen. 
Waidhofen. 
Schule in 
Steyr. 
Weinpreise. 
Unde circa 19. et 20. Sept. ex locis propinguis bene 
armati abibant. Interea etiam milites collecti et conscripti 
lustrabantur illisque stipendia ordinabantur et arma pro 
qualitate personarum dabantur. 
Circa initium mensis Octob. quidam seniculus rusticus, subditus 1). 
parochi Waidhofensis, vir ditissimus et viduus, tenacissimus tamen, ad glandes 
de arbore decutiendas ascendit. At etiam vix ascenderat, de arbore decidit col¬ 
lumque confregit. Ferebatur de illo eum quendam spiritum habuisse, qui sibi 
divitias apportaverit, a quo tandem hanc mercedein consecutus est. Est enim t 
haec diabolica fraus apud multos hoc tempore valde usitata, sed vix centesimus 
vitam bono exitu finit. D. parochus bonam messem de illo consecutus est, sed 
maledicta quasi pecunia citius quodammodo evanuit, ita ut nihil plane utile pro 
iis emerit. 
Die 8. Oct. D. M. Emeranus Schirmbok, pro tempore 
concionator in Garsten, cum D. parocho Ramingensi Midi. 
Schleisingero ad D. parochum Waidhofensem visitatum 
venerat, sed interim etiam explorandi gratia de consti¬ 
tutione illius parochiae; nam iam fama de amotione D. 
Sutoris dispersa erat. Nihilominus D. parochus illos ut suos 
notissimos amicos hospitaliter pertractavit. Hic D. Emer¬ 
anus inter alia etiam retulit, quemadmodum parochia Styr- 
ensis denuo ludirectore careat. Quodsi Waidhofensis ludi- 
rector animum eo habeat, id unico verbo exprimat; nam 
se de hac re apud Rmum. acturum compromisit. Sed nihil 
pro praesenti tempore respondit. Altero die D. parochus 
cum iis usque in Gaflenz ad D. Casp. Mayr, parochum illius 
loci, abiit. 
16. Oct. D. parochus Waidhofensis Passavium vocatus est. Interim sua 
coqua seu appendix a lictore rusticorum iussu D. praefecti in platea ante aedes 
parochiales cum magna importunitate capta et ad arcem deducta est: ubi intra 
paucos dies infantem puellum enixa est, quo D. praefectus mirifice fuit exhila¬ 
ratus, qui praedam tam foecundam nactus erat. 
23. Oct. omnes milites sub dictis duobus capitaneis satis alacres in Un- 
gariam abierunt, qui ibi per totam hiemem in oppidum Pestum pro praesidio 
impositi sunt eo usque, donec illud ipsum propugnaculum hostibus proditum est. 
25. Oct. D. parochus de Passaviensi itinere reversus est, qui domi nihil 
plane dixit, quomodo sibi ibidem successisset. Porro rei novitatem admiratus est, 
praesertim de sua famula. Attamen cum D. praefecto nihil contendere ausus est. 
5, Nov. ludirector Waidhofensis Styram ad quendam 
familiarissimum et fidissimum hominem propter scholae 
officium prima vice scripsit. Is ergo eius nomine primo 
novum D. archigrammataeum M. Nic. Praunfalk virum 
catholicum accessit, ex cuius consilio deinde etiam D. pa¬ 
rochum adiit. Qui tale responsum dedit, ut ipse scilicet 
ludirector veniat pro concessa sui opportunitate, sic enim 
cum illo transigi posse. Quae omnia fideliter rescripsit 
ludirectori, qui ab hoc tempore non est feriatus, sed se quam 
primum pro illa conditione insinuavit. 
Hornum vinum rursus de nimia caritate aliquid remi¬ 
sit. Nam mensura scilicet per 16 kr. vendita est nec adeo 
vile fuit, licet multa adversa per totum annum susti¬ 
nuerit.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.