2128
EX SEGRETARIA N. 4963.28
SACRAE CONGREGATIONIS
DE RELIGIOSIS
DECRETUM.
Sacra Congregatio Religiosorum Negotiis praepo-
sita, relatione Yisitatorum Apostolicorum utriusque
Congregationis Austriacae 0. S. B. sedulo perpensa
et discussa, quo inceptum opus ad optatum finem
salubriter deducatur, sequentia, praesentis Decreti
tenore servanda decernit:
1. Omnia monasteria benedictina utriusque Con
gregationis Austriacae subjiciuntur ad nutum S. Se-
dis regimini extraordinario Visitatorum Apostolico
rum Abb. Zeller et Landersdorf er, quos haec Sacra
Congregatio constituit Administratores Apostolicos,
Praesides vero utriusque Congregationis munere suo
cessant, dum caeteri Abbates integram potestatem
regendi proprium monasterium retinent.
2. Unde haec Sacra Congregatio eisdem Administra-
toribus Apostolicis plenam tribuit potestatem, qua
Praesides praedictarum Congregationum juxta sacros
Canones et statuta particularia gaudent. Insuper eis
facultatem et jurisdictionem concedit providendi
omnia, quae ad bonum sive temporale, sive spiri
tuale monasteriorum illorum pertinent; imprimis ea,
quae ad instaurandam disciplinam monasticam iuxta
mentem S. Sedis spectant.
3. Administratores Apostolici igitur convocent
quam primum omnes Abbates utriusque Congrega
tionis necnon Abbatem Seccoviensem Congregationis
Beuronensis, eisque deliberandum proponant:
a) quae fieri oporteat ut Decretum S. Congregationis
diei 22 junii 1924 accuratius servetur, imprimis
qua ratione ipsi Abbates vitam suam iuxta nor-