51
millia flor, quotannis adauctum nec non pontis Trunensis vectigal
a. 1826 prorsus cessarunt.
A. 1820. Administrator P. Carolus Kaisermayr
rei spirituali et debitis rei publicae solutis a. 1847 rei quoque
temporali praefectus consilio quorundam fratrum adjutus nihil
ut monasterii incremento consuleret intentatum reliquit. —
Negotium pro jure patronatus in V parochias antea S1 Nicolai
Patavii obtinendo a. 1832 frustratum est. Sacellum S1 Nicolai in
horreo a. 1831, 20. Aug. conflagravit nec est resuscitatum. Sa¬
cellum Lauretanum cura P. Wolfgangi Kollendorfer restauratum
aeque ac ecclesia parochialis antiqua, quae ab a. 1814 pro depo-
sitorio militari inserviit, a. 1833 usui sacro reddita est. — Ob
eximium curae animarum studium P. Carolus a. 1829 decanatum
Grieskirchensem (usque ad a. 1846) regere ejusdemque scholas
(usque ad a. 1837) visitare jussus plebi Christianae adprime carus
fuit. Dioecesi sacerdotum inopia tunc valde vexatae fratres saepis¬
sime succurrebant. Nec causae Ordinis nostri resuscitandi defuit
duos e suis Augustas Vindelicorum deputans. *) Obiit tandem
P. Carolus a. 1852, 5. Maji.
*) Ibi P. Bupertus Liebliart (a. 1837—1839) et P. Ferdinandus Wurm
(a. 1840 — 1842) litteris latinis tradendis operam dederunt. — P. Amandus
Gusclil jam ab a. 1822 theologiae morali in facultate theologica Salisburgensi
tradendae incumbit. — P. Adalbertus Donebauer bibliothecae thesaurum
amplissimum bellorum injuriis dispersum catalogis novis assidue conscriptis
in novum redegit ordinem. — P. Wolfgangus Kollendorfer res monasterii
historicas majore studio quam crisi collegit.
A. 1852. Administrator P. Bertholdus Picliler.
Res monasterii temporales debitis gravissimis penitus so¬
lutis, ut tandem monasterium respiraret, brevi composuit. —
Notandum antiquissimis monasterii antemuralibus a. 1853 de¬
structis strata publica nova prope monasterium esse parata. —
Visitationem monasteriorum Austriae auctoritate apostolica jam
a. 1852 jussam Martinus Slomschek, praesul Lavantinus, vicede-
legatus a. 1857, 3. Nov. Lambaci suscepit. Statutis domesticis
novis conditis per visitatorem summum apostolicum, Cardinalem
Principem de Schwarzenberg, Archiepiscopum Pragensem a. 1858,
4*