13
anno, quo consecratum est hoc altare, quod constructum est juxta sepul-
chrum beati Adalberonis, episcopi Herbipolensis, Domini omnipotentis
gratia respiciente ab alto miseriam pauperum et infirmorum nec non pecca¬
torum meritis et precibus praedicti Sancti XLY signa sunt manifeste reve¬
lata, quae in libro miraculorum suorum reperiuntur clarius et exponentur.44
Laudatus miraculorum libellus priorem codicem continuans periisse videtur,
— Nominatur insuper ecclesia Lambacensis in quadam indulgentiarum charta
episcopali a. 1298 expresse „beati Adalberonis44.
XVII. 1302. Sigmarus.
Griffone, Lambacensium electo, per episcopum Bernardum
repulso, per Archiepiscopum Salisburgensem quidem confirmato,
denique a. 1305 ultro cedente — Sigmarus, monachus antea Cre-
mifanensis, fratribus minoribus sacellum B. M. V. Welsii confirmavit
a. 1305, fraternitatem cum notariis ad zecham S* Stephani Viennae
a. 1313 contraxit,*) cum Cremifanensibus renovavit. Ecclesiam in
Paura Honorius, episcopus Anyensis, indulgentiis donavit a. 1313.
Elisabetha regina, vidua regis Alberti I., novis salis fodinis in
regione Trimensi apertis ac cataractis superioris Trunae casus
periculosis dirutis sal ab ipsis fodinis navibus Lambacum usque
vehi ibique in horreis jam memoratis (quae a. 1305 denuo nobis
sunt adjudicata), unde tota regio nomen (Stadl) accepit, deponi
jussit addiditque pro anniversario 30 annua salis talenta. Fride-
ricus rex aclvocatia Lambacensi contra privilegium a se ipso
a. 1313 concessum Eberhardo de Walsee pro 200 lib. den. impig-
norata a. 1319 missam quotidianam (sic dictam „ regalem “) dono
100 lib. den. fundavit. Obiit Sigmarus, rei domesticae admini¬
strator egregius a. 1321 (5. Jul. ?).
*) Cartae huic tertium conventus sigillum SS. Kyliani et Adalberonis
imagines inter arcus, in quibus residet B. M. V. cum puero Jesu, positas
repraesentans annexum est.
XVIII. 132(ya). Griffo.
Idem forsan, qui prius fuit reprobatus, unione spirituali a.
1328 cum Admontensibus renovata a. 1330 in crypta tertium altare
OO. Sanctorum addidit, quod aeque ac sacellum B. M. Magdalenae