Volltext: Quellen zur Geschichte der Altpfarre Pischelsdorf

121 
Hierauf folgt eine formelle Umstilisierung einiger 
Punkte für die Zwecke des Prozesses: 
Item antecedencia ad artículos infra scriptos per 
modum reconvencionis et de habilitate rectoris pro 
tempore existentis in prima persona, que debet mutar! 
in terciam personam, nomine procuratorio pro ipsa 
offerenda. 
Item quod predicti in hac causa adversum prefato 
rectori iura sua, maxime enxenia, decimas, primitias 
et oblaciones eciam de antiqua consuetudine debitas 
dare integre, prout tenentur, recusaverunt et illa retinent 
occupata in animarum suarum periculum dictique rectoris 
preiudicium et gravamen. 
Item quod de antiqua et laudabili consuetudine 
legitime prescripta et inconcusse observata in dieta 
parrochia et locis vicinis est mandatum atque obtentum, 
quod prefatus rector et eius socii pro ipsorum labore 
possunt et debent percipere remedia animarum iuxta 
facultatem personarum decedencium necnon oblacionem 
de contrahentibus matrimonia ac mulieribus post partum 
introducendis et presertim ipsi socii colligere subsidium 
avene et siliginis pro ipsorum labore et equis ad hoc 
necessarìis pascendis, ut est m oris. 
Item quod licet prefatus rector de iure communi 
possit et debeat de omnibus prediis ad dictam suam 
ecclesiam spectantes disponere iliaque locare et arrendare, 
tarnen aliud non petit, nisi quod coloni eiusdem ecclesie 
pro tempore existentes pro maiori roboracione ab eodem 
dumtaxat rectore super hiis consensum petant et obtineant 
gubernandi eadem predia ac promittant dicto rectori 
fìdedata, quatenus ea fldeliter faciant et exequantur ad 
que de iure tenentur. 
Item quod predicti adversum temeritate propria 
dictuin rectorem tempore divinorum perturbaverunt et 
fecerunt clamores sepius impediendo officia divina ac 
sponte et libere quasdam claves ad scrineum zeclie 
pertinentes resignarunt et posuerunt super cancellos 
eiusdem ecclesie, quas idem D. Fridricus rector, prout 
tenebatur, ad se recepit ac diete ecclesie in luminaribus
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.