Volltext: Quellen zur Geschichte der Altpfarre Pischelsdorf

116 
diffamantes et hoc specialiter coram Domino episcopo 
et suffraganeo Rmi. Domini nostri episcopi Páiaviensis 
expelientes me ab eis ex sacristía ecclesie mee in 
Bischofsdorf et facientes cum eodem novam conven- 
cionem pro solo altari consecrando facientesque me 
reliquias ad aliud altare manibus ipsius Domini episcopi 
et sigillo suo roboratas et cum reverencia super altare 
cum luminibus et solempnibus debitis coram omni 
populo positas viceversa deportare michi in magnum 
scandalum et obprobrium. 
Premissis edam non contenti sed maiorem affli- 
ctionem addentes afflicto me eciam apud eundem Do¬ 
minum episcopum tam graviter accusaverunt et in 
fama ac honoribus detraxerunt, quod ipse iuxta con- 
vencionem meam in Bischofsdorf et in Neunkirichen 
una secum factam de 2 altaribus in opido Uttendorf 
quae eciam cum adiutorio et gravamine eorundem 
parrochianorum et civium in Uttendorf procuravi valde 
subito et celeriter construi ad consecrandum per eundem, 
in quibus eciam per quosdam emulos et in hac parte 
adversarios meos fui impeditus, prout ilia constant 
Chimoni Villchater de Äschach pro nunc officiali Illustris 
Principis et communis Domini nostri Hainrici Ducis 
Bavarie et eciam aliis quam pluribus palam et notorie. 
Item dicunt eciam in sexto articulo me nullum ex 
eorum mortuis velie sepelire absque una libra den., 
contra que eciarn cum omnibus circumsedentibus vieillis 
tam clericis quam laicis et eciam cum quibusdam 
parrochianis meis utique probare possum, quod minus 
quam aliquis meorum vicinorum pro mortuis sepeliendis 
et funeralibus extorquere cogitavi iuxta facultatem per- 
sonarum decedentium, immo in 16 annis nunquam habui 
ab aliquo 1 /I den., licet pro laboribus vigiliarum, ora- 
cionum et missarum aliqua secundum eorum propriam 
estimacioneml) sumpsi, ut in dicta parrochia mea et 
locis vicinis de antiqua et laudabili consuetudine legitime 
prescripta introductum atque obtentum decens et con- 
suetum est. 
A) Hs.: extimacionem.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.