Volltext: Die Annalen (1590 - 1622) des Wolfgang Lindner. (VI./VII. Jahrgang 1910)

48 
Waidhofen. 
Pest. 
Waidhofen. 
duum redierunt. Huius tamen itineris usque ad suam mortem 
D. Boling erus saepius mentionem facere solitus est, et quam 
periculose per Bissei, ita enim ille locus, per quem trans¬ 
cenderant, dictus est, iter illud perfecerit. Sed forte plus 
aequo de hoc itinere. 
22- Sept. supradicti DD. commissarii Frisingenses, postquam in arce et 
ditione Ulmerfeldensi. quae etiam ad episcopum Frisingensem spectat, novum 
famelicum praefectum de nobili Schrenkiorum familia, fratrem D. vicarii Frisin- 
gensis capituli, Georgium Schrenkium installassent et in Waidhofen vicepraefectum 
seu procuratorem D. Christophorum Seizium constituissent, Frisingam rursus 
abierunt. 
Hoc etiam hic obiter insinuare licet, quemadmodum 
pestis hoc anno praesertim intra montes in his parochiis 
Gösling et Lunz, supra sesqui mille homines absorpserit. 
Primum autem omnium eos, qui in altissimis alpibus pecori 
praeerant, invasit. Ex inundatione enim aquarum aer facile 
corrumpi potuit, qui inter angustias montium tam facile 
purgari non potuit. 
(Türkenkrieg.) 
In festo S. Nicolai D. Leop. Piringer, opificii limarii, vir bonus et simplex 
necnon zelosus catholicus, antea lutheranus, in iudicem Waidhofensem electus 
est; imo potius a Frisingensi regimine ad hoc officium sine ulla electione civium 
deputatus et assumptus est. Nam iam a multis annis nullus catholicus iudex 
civibus in hac urbe praefuerat. 
Hoc anno casus horrendus WaidhofU accidit. Duo invenes cultorii in 
quadam officina apud D. Steph. Holzl satis concorditer ultra annum simul labo¬ 
rarunt. Die vero quodam vesperi, dum alter eorum iuvenis valde formosus, 
modestus et quietus, post coenam in aestate sese domum contulisset, alter subinde 
in civitate cum aliis compotasset; hic sero tandem domum rediens cubitum iam 
iturus suum socium sine ulla data causa cultro panario transfodit, qui e vestigio 
animam exhalavit. Interim homicida se quoque cubitum contulit, paterfamilias 
tamen quasi malum praesagiens assurrexit, et quid factum sit, cum magno tre¬ 
more aspexit. Qui illico pro iudice misit et homicidam iudici tradidit. Hic serius 
examinatus, cur et quid fecisset, nihil praetendere scivit, nisi quod non ita pridem 
somnium habuerit, quemadmodum suum consocium transfoderit, et ab illa hora 
quasi semper ad hoc adactum fuisse. Hic homo deinde Viennam ad reliquos 
maleficiatos ad fossam sub Nova Porta missus est, ubi intra annum misere periit 
et extinctus est. 
Officium archigrammataei WaidhofU iam ultra annum vacaverat. 
Plures hactenus pro illo sollicitarunt, at nullus susceptus est, donec tandem 
D. Mathias Thiel Silesius Wratislaviensis, vir literatus et sincere ¿atholicus, a 
D. secretario Schrotet, cui per plures annos pro expeditione inservierat, Waidho- 
fensi senatui commendatus est: qui quidem hoc anno ad Waidhofenses venerat 
et brevi a regimine Frisingensi confirmatus fuerat. Qu*he, qualia quantaque ibidem 
a D. praefecto Tristanto Schrenkio pertulerit, alibi forte dicetur. 
D. iudex Waidhofensis Leop. Piringer hoc anno viduus, secundas nuptias 
cum filia D. Petri Oxen ex oppido Weyrensi WaidhofU celebravit. Diu disputatum 
fuit ab Oxis, num catholico viro illa danda sit. Ipse parens literas reversales a. D. 
sponso habere voluit de filia minime molestanda, quantum ad religionem attinet, 
quas tamen non dedit: neque etiam eam multum molestavit, cum intra biennium 
pientissime mortuus sit. Uxor relicta, magnam partem suorum bonorum haere- 
ditavit. Haec postmoduin cuidam alteri Weyrensi N. Handl nupsit; quo etiam 
mortuo Dr. Joach. Anomaeus eandem in uxorem duxit. 
(Klemens VIII. an Rudolf II. — Tod Philipps II. von 
Spanien. — Wahl des Erzherzogs Maximilian zum König 
von Polen. —- Siebenbürgen. — Türkenkrieg.)
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.