Volltext: Die Annalen (1590 - 1622) des Wolfgang Lindner. (VI./VII. Jahrgang 1910)

268 
Abt Plauz. 
Witterung. 
Prälaten¬ 
konferenz 
in Wien. 
Hochzeit. 
Protest. 
Begräbnis. 
Garsten. 
Per¬ 
sonalien. 
Interim ventus autumnali tempore visceribus terrae 
interclusus per intensissimum gelu terra iam diu constricta 
egredi conabatur, quo simul terram tanto motu concussit. 
Superioribus annis Rmus. abbas Seittenstetensis Casp. 
Plautius in suo discessu a monasterio Garstensi ven. con¬ 
ventui ibidem in sui memoriam argenteam illam lagenam, 
quam remunerationis ergo pro administratione Glunicensi 
monasterii a DD. commissariis acceperat, donaverat. Hanc 
hoc tempore R. D. Prior non solum renovare sed etiam ad¬ 
huc quodam alio poculo insitio doloso apud aurifabrum 
exornare curavit: pro labore et argento addito 12 thaleri 
aurifabro annumerati sunt. 
Die 22. Febr. vehementissimus impetus venti in tectis, 
sepibus et arboribus multa et magna damna fecit. 
Istis temporibus DD. praelati Austriae Viennae rursus 
in comitiis commorati sunt; a novo episcopo Gloselio pro 
suo libitu tractati sunt. 
Ipsis diebus Bacchanalibus quidam spectabilis vir, ad¬ 
modum etiam literatus et humanus, alias Rmi. abbatis Gott- 
wicensis consanguineus, N. Kosselboden, Styrae cum vidua 
quadam nuptias celebravit. Eia, ut fertur, is dies felicissimus, 
cum eodem die stulti plurimi floreant et simul maturescant. 
Ita haec nova sponsa, alias iuvencula, altero die vegetam 
et vivam prolem in lucem edidit, cum tamen hic maritus 
antehac Styrae numquam fuerit. Quam ob causam hanc 
suam coniugem ad tempus repudiavit, cum qua tamen tan¬ 
dem honestissimis viris sese interponentibus rursus est 
reconciliatus pacificeque cum ea in posterum vixit, donec 
tandem in boemica rebellione a Styrensi senatu, de cuius 
numero ipse quoque fuerat, ad Hornenses missus ibidem 
mortuus et Prunae in Moravia sepultus est. 
7. Mart. Styrae D. Matthias Badlmayr, quondam iudex 
et consul urbis, mortuus est. Hic deinde 15. eiusdem ad 
locum sepulturae in Fidlberg maxima cum funebri pompa 
eductus est, cui M. Ioannes Bayr praedicans Styrensis 
funebrem concionem fecit: qui mirum in modum summis 
cum laudibus extulit, licet aliquando egregiam suam operam 
in Hornensi conspiratione et introductione verbi ministrorum 
praestiterit, imo de eo ipso eum summopere laudavit. Sed 
muli sese mutuo scabunt. 
Duo DD. FF. professi Garstenses, F. Thomas et F. 
Casparus iun., a R. D. Priore 14. Mart. Passavium ad or¬ 
dines sacros suscipiendos missi sunt. 
16. Mart. eodem in monasterio quidam D. F. prof. et 
sac. Philippus mortuus est, natione Suevus. Hic fuit, qui 
olim ex novitiatu Glunicensis monasterii in Garsten assumptus 
est, eo quod illud coenobium abbate tunc caruerit; sicuti
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.