92
Ad hec insinuamus, quod hanc traditionem
prefati predii et hominum fecerunt super altare
s. Pancratii mart. pro remedio animarum suarum
et omnium parentum suorum, receptis tamen a
nobis XC tal. Ratisb. mon. et prefata prebenda.
79. Notum esse volumus cunctis christifidelibus, qua¬
liter Fridericus de Rise et uxor eius Biemud tra¬
diderunt s. Pancratio mart. in Ranshoven ancillam
propriam Alheidem nomine cum filio Ottone ad
censum V den. annuatim persolvendum.
80. Notum sit omnibus christifidelibus, quod quedam
mulier Mechtild de Reuffelspereh13) et maritus et
filius eius Reutoldus tradiderunt tria mancipia ad
altare s. Pancratii, Alhaidim scilicet et duas filias
eius sub censu V den.
Huius rei testes sunt: Ghunradus de Braunan,
ministerialis Ducis etc.
1) UB. Pabonis. — 2) A Lozenkiirch. — 3) A Gerdrudis.
4) A Uberachen. — 5) A Hartwicus. — 6) Dieser Zeuge fehlt in B,
ebenso das folgende et. — 7) A Ulsealcus. — 8) A Unchufen. —
9) Sunt fehlt in A. — 10) A etiam. — n) A de familia ecclesie et
Domini Ducis. — 12) A mit dem Zusatz quorum aliquam partem in
testes subscripsimus. — 13) C Zeffelsberg, MB. (Reg.): Reusselsberg.
❖
182. c. 1225.
81. Pateat omnibus scire volentibus, qualiter Dominus
Fridericus sen. index tradidit Ghunradum filium
suum super altare s. Pancratii ad censum V den.
per singulos annos persolvendum et absolvit houbam
Urvangen1) pro V tal.2) obligatam pro remedio
anime sue et parentum suorum,3) precipue tamen
pro redemptione signaculi s. Crucis et peregrina¬
tionis ad terram sanctam Jerosolimorum, quam4)
obstante carnis imbecillitate peragere diffidebat.
Huius rei testes sunt: Dominus Ghunradus
de Prunowe, Marqnardus de Urvangen5) et alii.