Volltext: II. Theil Garsten, Gleink, Kremsmünster, Schlierbach (2,2 / 1913)

Die Urbare A und B (1299). 
95 
Quum autem instituimus de ipsis rebus verba non perdere intellecta, 
quelibet inquisita, prout sunt cognita, ne umquam a memoria fugerent, 
primo loco huius tractatus scriptorum yinculo per ordinem iussimus inno- 
dari, deinde privilegia, que invenimus, subsequenter fecimus registrari, ut 
dum ex libris pia piorum facta memorie superstitum recitantur, propter 
misericordie opera et oracionum suffragia ipsorum misericordium anime in 
eterna vivant memoria ante deum. 
Hoc quoque negocium specialiter assumpsimus hac ex causa, ne con- 
gregacionis nostre fratres propter defectum corporalium stipendiorum coge- 
rentur spiritualis vite exercicia negligere contra instituta monastice disci- 
pline documento et precepto primi pastoris ecclesie informati dicentis: 
Pascite, qui in vobis est, gregem dei. Necesse est enim rectori, ut inte- 
riora possit infundere cogitacioni sibi commissorum, exteriora eciam neces- 
saria providere, ne obstante subsidio corporali, dum spiritu ceperint, carne, 
quod absit, ex nostra incuria consumantur. Nam testante beato Gregorio 
quasi iure a percipienda predicacione gregis animus frangitur, si cura ex- 
terioris subsidii negligatur. 
Proinde providentes racionali subdito nobis gregi de Omnibus neces- 
sariis ipsos informamus ad rigoris monastice (sic) incrementa, sic ut vir-" 
tutum palmitibus inplantatus in gloriosi conditoris sui facie florens amene 
appareat gloriosus, pro quo et nos summo pastori racionem reddentes inter 
fideles mereamur dispensatores misericorditer computari. 
Porro hoc opus per duos distinximus libros, ut premisimus, primum de 
possessionibus, alterum de privilegiis, cuilibet congrua capitula preponentes. 
Explicit prologus. 
[Fol. 2 a] Incipit über possessionum [r]. 
Anno Dni. Millesimo dueentesimo nonagesimo nono scripta sunt predia, 
redditus atque iura, que tune ecclesia Chremsmunstrensis in tota abbacia 
videbatur habere tempore domini Friderici abbatis. Distincta sunt autem 
per pagos, ita quod illa, que sunt in quolibet pago, simul sunt omnia per 
ordinem hic notata. 
Incipiunt capitula1 [rj. - 
1. De officio sculteti in Waeizchirchen. 4. De officio superiori. 
2. De officio Terpendorf. 5. De officio Ekchenperg in Stain- 
3. De officio inferiori. chirchen. 
1 Hierauf folgt Primum capitulum est [r], 
3. Zwischen diesem und dem folgenden Officium steht in B von späterer Hand, am Rande 
De Leubenpach. 
5« Dieses Officium ist in dev Handschrift mit keiner Ordnungszifi'er versehen, weshalb die 
Zählung im Original von da ab um eine Nummer zuriickbleibt. Das Versehen bemerkte 
der Schreiber bei n. 35, die er mit der n. 34 und 35 versah.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.