Volltext: II. Theil Garsten, Gleink, Kremsmünster, Schlierbach (2,2 / 1913)

94 
Benediktinerabtei Kremsmünster. 
Die Urbare A und B (1299). 
[Fol. la] leer. 
[Fol. 11] Incipit prologus huius libri. 
Qui ad regimen et in partem sollicitudinis pastoralis officii divina 
providencia evocantur, summe perspicacitatis eonamine in ipso debent dei 
omnipotentis suffragante gracia laborare, ut talento sibi credito cum fenore 
multiplici reportato in gaudium sui domini introire et eternorum premiorum 
laureis mereantur delectabiliter honorari. Nos igitur Fridericus dei gracia 
abbas in Chremsmunster ex assumpti regiminis debito cohortati, ut profec- 
tibus ecclesie sive familie, cui per habundanciam divine presumus pietatis, 
propensiori sollicitudine intendamus, ne yigiliis et gubernaculis nostris 
credita aliquatenus senciat detrimenta, considerantes redditus ac posses- 
siones, quos largicio principum atque fidelium devocio populorum ecclesie 
nostre dedit, ob suarum remedium animarum pro fulcimento spiritualium 
studiorum, quam largas tarn diffusas in diversis terre finibus esse sitas 
nec ex ullis scripture monimentis discere posse, que possessiones, quid 
solyere debeant yel a quibus largitoribus sint collate, et idcirco ad manus 
extraneas transituras, sicut permultas didicimus iam transisse, dum con- 
sueti sint sibi attrabere violenti, siqua potuerint necessitati negligencium 
detrahere fraudulenter, dignum duximus huiusmodi periculo consulendum 
taliter, ut conyentis uniyersis et singulis nostre ecclesie yillicis et colonis 
sub dispendio sui corporis atque rer um prodere cogerentur, quid sibi eon- 
staret de eiusdem nostre ecclesie iuribus haetenus sic neglectis. 
Sane dum infirmitatis nostre vires ad execucionem tarn utilis ac per- 
necessarii negocii metiremur esse nimium inbecilles et id quod in bac parte 
mentis nostre presumebat affeccio, singuläres nostre manus exequi non 
valerent, quasdam de subiectis nobis personis, fratrem scilicet Sigmarum 
tune cellerarium de monaebis et Ditricum prepositum ex laicis^ de consilio 
nostri conventus elegimus ad boc ipsum, qui omnes districtus nostros per¬ 
ambulantes et de quibuslibet inquirendis diligencius requirentes ad nostram 
deferrent noticiam uni versa, Hinc factum est, ut nomina locorum, situs 
possessionum et reddituum qualitatem cum quantitate plenarie disceremus. 
Verum quia impium esse iudicavimus, si anime eorum, qui hec con- 
tulerant, speratis oracionum stipendiis fraudarentur, yotorum nostrorum 
aflfectio perrexit ulterius indagare, videlicet omnia nostre ecclesie 
privilegia, que in tota byblioteca pöterant reperiri, quamvis vix eorundem 
reliquie remanserint ablatis pocioribus a predonibus tarn domesticis quam 
bostibus alienis.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.