Volltext: Linz, AT-OOeLB, Hs.-177 (Sammelhandschrift zu Themen von Inquisition und Umgang mit Häresie, saec. XIV)

non obstante aliquo priuilegio, ut patet ibidem. Item possunt requirere rectores seu potestates ad faciendum iusticiam de hereticis, et eorum complicibus, licet alias tantum de facto, et non de iure presiderent, quia in facto fidei iuste possunt, qui alias non possunt, ut patet exconsultacione alex[andris] Quesiuistis. Item possunt requirere eosdem rectores et potestates ex eadem causa siue hoc quod incurrant excommunicationis vinculum ex participacione cum eis, ut patet ex eodem Priuilegio, eosdem ad supradicta cogere possunt, sicut et illos presidentes, quod patet ex priuilegio inquisitorum. Possunt facere dirimi domos fautorum hereticorum, si in eis capti sunt vt patet ex constitucione, domus in qua, vel si in eis docuerint, ut patet ex lege F[riderici] Patarenorum. Vel si in eis manus inposuerint condolando, ut eadem lege patet Inquisitorum. Possunt publicare bona hereticorum, credencium eorum et deputare officio, ut patet ex interpretacione, Quoniam in constitucionibus. Item possunt cogere rectores et potestates ut infra tres menses vendant bona confiscata per ipsos rectores occasione heresis, et diuidant precium quoc acceperint eis in tres partes ut patet ex constitucionibus Teneantur.
Uiso de ipsius officii commissione et ipsius potestate seu iurisdiccione, loco vltimo videndum est de ipsius execucione. Circa quam duo principaliter consideranda occurrunt. Libertas exequendi, forma procedendi in execucione. Ex ipsa in libertate tollitur inpedimentum quod contingere posset ex forma processus, qui debet esse moderatus et ordinatus. Est igitur execucio ipsius officii libera et expedita, quia non recipit inpedimentum a superioribus, qui ipsis inquisitoribus presunt. Nec ab inferioribus, contra quos procedunt. Nec ab officialibus, quorum misteria agunt. Nec a testibus quos recipiunt. Nec ab aliis defectibus qui quandoque emergunt. Superiores quicumque siue priores conuentuales, prouinciales, generales, Episcopi, Archiepiscopi, apostolice sedis legati, inpedire non possunt nec inhibendo ipsisi inquisitoribus, ut non procedant, quia exempti ab omnibus huiusmodi, eciam iubetur eis, ne eis obediant, neque excommunicando quia tales et ab illa exempti sunt, non solum ipsi sed eciam officiales sui, ut patet ex priuilegio alex[andris] Catholice fidei et Vrbani Ne inquisitoris. Neque confundendo processus inquisitorum suis processibus, et ex concursu ipsorum processuum, verbi gratia, Si inquisitor aliquis procedit contra aliquem, et Episcopus uel aliquis legatus siue ordinarius potestate, siue ex speciali commissione sedis apostolice, procedat contra eundem, vterque processus liber est, ita quod noutrum alterum confundere potest, ut patet ex littera Clemen[tis] Precunctis,
quin pocius contra quoslibet inpedientes quantumcumque superiores procedere possunt tamquam contra fautores, ut patet ex eadem littera Precunctis. Iterum inferiores contra quos procedunt siue in committendo, siue in citando, siue insinuando, siue condempnando, nullum inpedimentum apponere possunt, neque excommunicacionis
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.