Full text: Linz, AT-OOeLB, Hs.-177 (Sammelhandschrift zu Themen von Inquisition und Umgang mit Häresie, saec. XIV)

siue infamatos, aut leui suspicione notatos, uel contra accusatos uel quomodolibet aliter deprehensos, vt patet ex littera Clemen[tis], Precunctis et ex lege F[riderici] Patharenorum, et ex constitucionibus, Quicumque deprehensus fuerit. Item possunt omnes hereticos in sua pertinacia perdurantes per sententiam iudicare, et seculari iudicio delinquere, ut patet ex littera Innocen[tii], Nouerit vniuersitas. et hec tam cum consilio dyocesanorum, quam vicariorum suorum, ut patet ex littera Clemen[tis], Precunctis, quam sine consilio eorundem, et eciam eis irrequisitis, ut patet ex Priuil[egio] alex[andris] Ad capiendas wlpeculas. Item possunt omnes redeuntes tam hereticos, quam infamatos, quam incusatos de heresi, uel receptatores seu fautores hereticorum recipere, et absoluere premissa abiuracione, ut patet ex littera alex[andris] Cum nuper, et ex littera Clemen[tis] Precunctis et super exstirpacione. Item possunt omnes excommunicatos ab eis, si per annum in ipsa excommunicacione persteterint, tamquam hereticos iudicare, sicut patet ex lexe, F[riderici], Patarenorum et littera Innoc[entii] Nouerit vni[uersitas], et ex consultacione alex[andris] Consultacionem. Item possunt excommunicare omnes, qui communicant et non euitant excommunicatos ab eis ut patet ex constitucione domini Innoc[entii] Nouerint vniuersi. Item possunt excommunicare omnes, qui sciunt hereticos aliquos, nisi reuelauerint alicui inquisitorum, uel alicui persone per quam possit peruenire ad aliquem inquisitorum ipsorum, ut patet ex eadem constitucione. [nota-finger ->] Item possunt excommunicare omnes laycos disputantes priuatim uel publice de fide, ut patet in eadem constitucione. Item possunt punire de consilio dyocesanorum uel vicariorum, hereticos, credentes, fautores, receptatores, defensores, persistentes in malicia sua ac eorum filios et nepotes, a partibus, dignitatibus, beneficiis ecclesiasticis, officiis publicis et honoribus quibuscumque, ut patet ex littera Clemen[tis], Precunctis et consultacione alex[andris], Quod super nonullis, et ne commissum. Item possunt procedere contra iudeos pertrahentes christianos ad ritum suum, sicut contra hereticos, sicut patet ex Priuileg[io] Clemen[tis], Turbato. Item possunt procedere contra christianos qui ad ritum iudeorum, uel saracenorum se contulerunt, sicut contra hereticos, et contra receptatores et fautores hereticorum, ut patet ex Priuil[egio] eodem, Turbato. Item possunt facere conscribi libros in quibus continentur inquisiciones facte et processus habiti contra hereticos, per legatos sedis apostolice et uti eisdem, ut patet ex littera Clemen[tis] Precunctis. Item possunt largiri congregatis per eos indulgentia xla dierum, ut patet ibidem. Item possunt predicatores questuarios, si eos uel congregacionem eorum in aliquo impediant compescere

 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.