Volltext: Linz, AT-OOeLB, Hs.-177 (Sammelhandschrift zu Themen von Inquisition und Umgang mit Häresie, saec. XIV)

reperti sunt, si uolunt probare innocenciam suam, et si inquisitores presentes sunt uel dyocesanus uel eius vicarius approbat, possunt et debent eximere a penis, qui contra tales in constitucionibus continentur, ut patet ex consultacione alex[andris], felicis, Item possunt exigere penas, quibus se obilgauerunt abiurantes si fecerint contra suam abiuracionem, siue ueritatem non dicendo, siue recidiuando, tam ab ispsis ut patet ex littera albanen[sis] Cum nuper, quam ab heredibus, ut patet ex consultacione alex[andris], Quod super nonullis et de rectoribus, quicumque. sicut patet ibidem, quam eciam a fideiussoribus eorum, ut patet ex priuil[egis] Innoc[entii], Super exstirpacione. Item possunt hereticos uel credentes abiurantes si fecerint contra abiuracionem suam subicere penis promulgatis contra hereticos, si eis videbatur expedire, ut patet ex littera albanen[sis] Cum nuper. Item possunt cogere heredes quorumcumque abiuracium ad sacisfaciendum in pena pecuniaria, uel temporali ad quam tenebantur parentes, siue ex sententia lata contra eos, siue ex penitentia iniuncta parentibus ipsis, ut patet ex consultacione alex[andris], Quod super nonullis. Item possunt generaliter opponentes se officio uel quomodolibet impedientes excommunicationis sententiam ferre contra eos, tamquam contra fautores hereticorum ut patet ex littera Clemen[tis] Precunctis. Item possunt omnes quos requisierint, si non iuuerint eos in sancto officii, excommunicare et procedere contra eos tamquam contra fautores ut patet ex eadem littera. Item possunt omnes non obtemperantes eis, uel alias contradicentes in hiis que potestati eorum commissa sunt, excommunicare et procedere contra eos, omni excepcione retenta, ut patet ex littera Clemen[tis], Licet ex omnibus uel Precunctis. Item possunt cogere potestates et rectores ad banniendum excommunicatos ab eis, uel eorum vicariis, et ad publicanda bona eorum vt patet ex Priuilegiis Innoc[entii], Cum uos inquisitores et ex alia eiusdem, Cum uos fratres predicatores. Item possunt cogere quamlibet personam cuiuscumque ordinis seu religionis, siue sit clericus, siue secularis, dummodo tabellio sit uel fuerit ad exercendum tabellionatus officum pro officio inquisicionis, ut patet ex littera Clemen[tis], Precunctis.
[marg: Nota:] Item possunt, cum notarius conueniens haberi non potest instituere duas personas loco notariorum ut patet ex eadem littera. Item possunt, siue clericos, siue sacerdotes, quomodolibet officium impedientes, personaliter capere, uel aliter punire, prout culpa exegit delinquentis, siue fuerint seculares, siue religios, et eciam aliter fautores heretice prauitatis, ut patet ex consultacione alex[andris], Quod super nonullis.
Item possunt citare et procedere contra criminosos, licet ad alios episcopatus se transferant, ut patet ex littera Clemen[tis], licet ex omnibus; Item possunt omnes citatos et requisitos ab eis si parere contempserint excommunicare tamquam fautores, ut patet ex littera alex[andris], Cum nuper et ex priuil[egiis] alex[andris] Consultacionem uestre. Item possunt citare et procedere contra infectos heresi
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.