184 Paterno semper amplexus fit amore Vir liberalis in Hospites, benignus in subditos, mansuetus in hostes, misericors in pauperes, Omnibus omnia factus cum magno mundi Apostolo. Maiora vero et ad aeviternam Nominis sui magnitudinem Monumenta ut obiter attingamus: Novo aedificio Coenobium nostrum exornavit, copio- siori Religiosorum Coetu instruxit, Pharmacopoeam speciale in- firmorum solamen noviter comparavit, Bibliothecam praestantis- simorum Authorum Operibus auxit, marmoreum in Claustrali Ecclesia B. V. Mariae Altäre extruxit, SSmae Trinitati Capellam in Paura auro, marmoreque fulgentem funditus aedificavit, et ex ore infantium (sive fundatione 7 Pupillorum) perfecit Deo laudem. Floruit ergo Reverendissimus D. D. Maximilianus omni genere virtutum velut exemplar Ordinis nostri. Floruit in aug- mentum divini Cultus Praesul Zelossisimus. Floruit in devo- tionem Sac. Caes. Regiaeque Majestatis Consiliarius Sagacissi- mus. Floruit in utilitatem Patriae Deputatus Emeritus et labo- riossisimus. Floruit in incrementum Monasterii Abbas Vigilantis- simus. Floruit, et in corde omnium sibi honoris et amoris Palmas nexuit. Solum insatiabilis Mors invidebat ei; quare gravi Eum capitis dolore diu, multumque vexans, etiam lenta febri artus omnes exsiccavit, et quem ad omnem horam vigilem, paratumque invenit, inopinate passione illiaca est aggressa. Quid hic ageret Reverendissimus Praesul? deficiente jam jam humore naturali, et primo, et secundo de hoste triumphavit, palmasque morti prae- ripuit. Tandem tertio viribus omnibus destitutus, in corona Fratrum constitutus, omnibus Sacramentis rite munitus, falce ad radicem posita morti palmas cedere coactus, elapsa 23. Februarii die, tempore Completorii gloriose complevit diem, et implevit numerum dierum suorum. Ergo defecit gaudium cordis nostri? defecit! defecit Reveren¬ dissimus Abbas! Speramus Colendissimi D. D. Confoederati, speramus: Justus ut Palma florebit: qualis enim vita, mors est ita. A non ipsa aeterna Veritas pronunciat beatum illum servum quem, cum venerit, invenerit vigilantem? Ast alia sunt iudicia Dei, qui etiam iustitias iudicabit. Quam facile vermis arrodit lignum! Quod si Palma nostra Reverendissimus D. D. Maximilia¬ nus vermiculo humanae fragilitatis laesus, inventus esset minus habens, et in Purgatorio ureretur, Vos colendissimi D. D. Confoe¬ derati nobiscum palmas extendite ad Dominum, levate piis suffra- giis Palmam nostram, ut quasi Palma exaltata floreat in terra aeterne Viventium. Manus adiutrices reciproce spondemus ex foedere promptissimi Reverendissimae Praenob. et Amplissimae Dominationi Vestrae Admodum Rev. Relig. D. D. Confoederatis nostris Devotissimi P. Amandus Prior et Conventus viduatus. Lambaci 20. Martii 1725.