183 domne benedicere und ihr heimgegangener Vater begann sein: Regem cui omnia vivunt, venite adoremus!“ Keiner von seinen Nachfolgern hat Abt Max erreicht. Erster Anhang. Die Rotel über Abt Maximilian Pagh Sic vanescimus. Defecit gaudium cordis nostri. Tren. 5, 15., 0 labiles generis humani delicias! O funestam anni vicissitu- dinem! Flores iamiam apparuerunt in terra nostra, planta omnis animata est ad vitam, natura ipsa innovari coepit. Sed heu! aruit tamquam testa virtus nostra; viror omnis interiit; pahria nostra abscondita est ab oculis omnium viventium, Reverendissi- mus D. D. Maximilianus Abbas noster aruit, occidit, obiit. Quis? Colendissimi D. D. Confoederati! quantusque fuerit, ex Gentilitio suo breviter adumbrabimus Symbolo. Non immerito virescentes tres sibi ascivit Palmarum frondes; quia structura eius assimilata est Palmae. Si Palma gaudeat riguis; Palma nostra Lambaci prope Trunam fluvium (ut vocant in Stadl) Anno 1668. 21. Maii honestis surrexit parentibus; ab ipso pueritiae tempore cor gerens senile, aetatem moribus transiens quasi Palma exaltata in Asceterio nostro. Habitum Sac. Religionis induit: quin potius iam praehabitum per frequentatos Actus auxit. Emissa Anno 1688. 7. Nov. sacra professione misit radicem deor- sum; ut per humilem abnegationem sui eo altior surgeret; et faceret fructum sursum Arbor bona, bonos fructus facit. Superi- orum igitur iussu integer vitae, scelerisque purus Maximilianus Anno 1695. Mysterioso 21. Martii die Virginalem fructum non tarn sibi reservare, quam aliis dispensare didicit Neomysta. Quantum abundaverit scientia, prudentia, charitate, et ani- marum Zelo, sufficit dicere: Magistrum Novitiorum et Priorem fuisse. His frugibus maturus, omnium in se allexit oculos, traxit corda, rapuit affectus. Donec a corona Fratrum in altiorem evectus locum, sacra Tiara meruit coronari. Digna virtutis merces! Quid egit Abbatiali munere sublimatus Reverendissimus Maximilianus? Fructus eius, et frondes eius creverunt ex aquis multis ubertim rore coeli conspersus gratiarum suarum umbram longe, lateque diffudit. Sublimitas erat in Eo humilis, et sublimis humilitas. Quo altiores palmarum rami, eo amplius se demiserant. Habuit hoc cum palmis commune, quod Religiosos nos suos Filios