D. Murtino, suo consanguineo, petitus per aliquot annos in Cellis BMV. officium procuratoris gessit, ad monasterium Garstense amplius non est reversus, sed in Nova Civitate circiter annum 1614 morbo ungarico correptus extinctus est. Mense Dec. huius anni quaedam Domina, uxor cuius¬ dam reguli Styrii, D. de Stainach, cum viro suo in domo Galliculorum aliquamdiu morans media nocte non sine sin¬ gulari Dei vindicta per trabem concussa extincta est. Audiit enim una cum viro crepitum aliquem trabium, propter quod exterrita a viro petiit, quatenus lumen accenderet. Hac in re maritus illi obsecundans pro lumine abivit, interim aliquot trabes propter nimiam cariem corruerunt caputque illius recte intra aures contuderunt, quae statim contrita est, antequam vir cum lumine accesserat. Multum hic Stainachius apud D. parochum ipsumque Rmum. institit et laboravit, quatenus in coemiterio Fidlberg sepeliretur communemque pulsum habere queat in eductione. At hoc neque prece neque pretio obtinere potuit idque maxime hanc ob cau¬ sam, quod fuerit haereticissima multaque valde opprobriosa contra catholicam religionem saepe effutisset. Imo quoties pulsum Campanarum in parochia audivit, aures prae ira obstruxit, ne idololatricum sonum perciperet. Indigna ergo iudicata est illo Campanarum pulsu. Quare cum magno maerore mariti ad parochiam in Stain in ipsa ecclesia con- sepulta est. Brevi post maritus Styra discessit. Domus autem illa post hanc cladem in melius restaurata est. Circa haec tempora campanae maiores in monasterio per expertum magistrum huius rei omnes transsuspensae sunt, ne ex continuo pulsu, dum malleus iisdem in locis campanas diverberaret, eas tandem dissilire faceret: hoc autem transsuspensione facile praeventum est, quin etiam postmodum multo clarius sonare creditae sunt. 1607. 7. Ian. Paulus Traunerus, vir literatus et doctus, in iudicem Styrensem electus est. Commissarii Caesarei, scilicet D. Rupertus Hcigemniiller, U. J. Dr., Caes Maj. consiliarius et pro tempore superioris Austriae vicecapitaneus, et D. Vitas Spindlerus, etiam U. J. Dr., consiliarius Caesareus et salinarum supremus praefectus, huic electioni interfuere. Ad eandem electionem Rmus. abbas Garstensis Ioannes Guiliel- mus, ut vicinus D. praelatus, honoris ergo advocatus fuit. Consulis officium penes Colm. Domingerum remansit, sicuti Tod der Frau von Steinach. Die Glocken in Garsten. Gemeinde¬ wahlen in Steyr.