Volltext: Abt Maximilian Pagl von Lambach und sein Tagebuch (1705-1725)

184 
Paterno semper amplexus fit amore Vir liberalis in Hospites, 
benignus in subditos, mansuetus in hostes, misericors in pauperes, 
Omnibus omnia factus cum magno mundi Apostolo. Maiora vero 
et ad aeviternam Nominis sui magnitudinem Monumenta ut obiter 
attingamus: Novo aedificio Coenobium nostrum exornavit, copio- 
siori Religiosorum Coetu instruxit, Pharmacopoeam speciale in- 
firmorum solamen noviter comparavit, Bibliothecam praestantis- 
simorum Authorum Operibus auxit, marmoreum in Claustrali 
Ecclesia B. V. Mariae Altäre extruxit, SSmae Trinitati Capellam 
in Paura auro, marmoreque fulgentem funditus aedificavit, et ex 
ore infantium (sive fundatione 7 Pupillorum) perfecit Deo laudem. 
Floruit ergo Reverendissimus D. D. Maximilianus omni 
genere virtutum velut exemplar Ordinis nostri. Floruit in aug- 
mentum divini Cultus Praesul Zelossisimus. Floruit in devo- 
tionem Sac. Caes. Regiaeque Majestatis Consiliarius Sagacissi- 
mus. Floruit in utilitatem Patriae Deputatus Emeritus et labo- 
riossisimus. Floruit in incrementum Monasterii Abbas Vigilantis- 
simus. Floruit, et in corde omnium sibi honoris et amoris Palmas 
nexuit. Solum insatiabilis Mors invidebat ei; quare gravi Eum 
capitis dolore diu, multumque vexans, etiam lenta febri artus 
omnes exsiccavit, et quem ad omnem horam vigilem, paratumque 
invenit, inopinate passione illiaca est aggressa. Quid hic ageret 
Reverendissimus Praesul? deficiente jam jam humore naturali, 
et primo, et secundo de hoste triumphavit, palmasque morti prae- 
ripuit. Tandem tertio viribus omnibus destitutus, in corona 
Fratrum constitutus, omnibus Sacramentis rite munitus, falce ad 
radicem posita morti palmas cedere coactus, elapsa 23. Februarii 
die, tempore Completorii gloriose complevit diem, et implevit 
numerum dierum suorum. 
Ergo defecit gaudium cordis nostri? defecit! defecit Reveren¬ 
dissimus Abbas! Speramus Colendissimi D. D. Confoederati, 
speramus: Justus ut Palma florebit: qualis enim vita, mors est ita. 
A non ipsa aeterna Veritas pronunciat beatum illum servum 
quem, cum venerit, invenerit vigilantem? Ast alia sunt iudicia 
Dei, qui etiam iustitias iudicabit. Quam facile vermis arrodit 
lignum! Quod si Palma nostra Reverendissimus D. D. Maximilia¬ 
nus vermiculo humanae fragilitatis laesus, inventus esset minus 
habens, et in Purgatorio ureretur, Vos colendissimi D. D. Confoe¬ 
derati nobiscum palmas extendite ad Dominum, levate piis suffra- 
giis Palmam nostram, ut quasi Palma exaltata floreat in terra 
aeterne Viventium. Manus adiutrices reciproce spondemus ex 
foedere promptissimi Reverendissimae Praenob. et Amplissimae 
Dominationi Vestrae Admodum Rev. Relig. D. D. Confoederatis 
nostris Devotissimi P. Amandus Prior et Conventus viduatus. 
Lambaci 20. Martii 1725.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.