Volltext: Abt Maximilian Pagl von Lambach und sein Tagebuch (1705-1725)

183 
domne benedicere und ihr heimgegangener Vater begann sein: 
Regem cui omnia vivunt, venite adoremus!“ Keiner von seinen 
Nachfolgern hat Abt Max erreicht. 
Erster Anhang. 
Die Rotel über Abt Maximilian Pagh 
Sic vanescimus. Defecit gaudium cordis nostri. 
Tren. 5, 15., 
0 labiles generis humani delicias! O funestam anni vicissitu- 
dinem! Flores iamiam apparuerunt in terra nostra, planta omnis 
animata est ad vitam, natura ipsa innovari coepit. Sed heu! 
aruit tamquam testa virtus nostra; viror omnis interiit; pahria 
nostra abscondita est ab oculis omnium viventium, Reverendissi- 
mus D. D. Maximilianus Abbas noster aruit, occidit, obiit. Quis? 
Colendissimi D. D. Confoederati! quantusque fuerit, ex Gentilitio 
suo breviter adumbrabimus Symbolo. 
Non immerito virescentes tres sibi ascivit Palmarum frondes; 
quia structura eius assimilata est Palmae. Si Palma gaudeat 
riguis; Palma nostra Lambaci prope Trunam fluvium (ut vocant 
in Stadl) Anno 1668. 21. Maii honestis surrexit parentibus; ab ipso 
pueritiae tempore cor gerens senile, aetatem moribus transiens 
quasi Palma exaltata in Asceterio nostro. Habitum Sac. Religionis 
induit: quin potius iam praehabitum per frequentatos Actus auxit. 
Emissa Anno 1688. 7. Nov. sacra professione misit radicem deor- 
sum; ut per humilem abnegationem sui eo altior surgeret; et 
faceret fructum sursum Arbor bona, bonos fructus facit. Superi- 
orum igitur iussu integer vitae, scelerisque purus Maximilianus 
Anno 1695. Mysterioso 21. Martii die Virginalem fructum non 
tarn sibi reservare, quam aliis dispensare didicit Neomysta. 
Quantum abundaverit scientia, prudentia, charitate, et ani- 
marum Zelo, sufficit dicere: Magistrum Novitiorum et Priorem 
fuisse. His frugibus maturus, omnium in se allexit oculos, traxit 
corda, rapuit affectus. Donec a corona Fratrum in altiorem 
evectus locum, sacra Tiara meruit coronari. Digna virtutis 
merces! 
Quid egit Abbatiali munere sublimatus Reverendissimus 
Maximilianus? Fructus eius, et frondes eius creverunt ex aquis 
multis ubertim rore coeli conspersus gratiarum suarum umbram 
longe, lateque diffudit. Sublimitas erat in Eo humilis, et sublimis 
humilitas. Quo altiores palmarum rami, eo amplius se demiserant. 
Habuit hoc cum palmis commune, quod Religiosos nos suos Filios
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.