Volltext: Breve chronicon monasterii beatae Mariae virginis lambacensis

49 
antiqua parockialis •— claustrali pro parochiali declarato — 
loco sacelli tantum coemiterii destinata sepulchrum B. Fundatoris 
per tot saecula media in ecclesia situm ut amoveretur decretum 
est, quod abbas Amandus mente turbata a. 1789 decretis repe¬ 
titis hoc modo praestitit, ut ipsam imaginem marmoream unacum 
titulu ecclesiae parieti affigeret et sepulchrum ipsum lapide 
tectum posteritati ingratae calcandum traderet. Cella eremitica 
jam ab a. 1782 derelicta, archiconfraternitas SSmi Rosarii a. 1783 
sublata, a. 1785 crypta quoque claustralis interdicta indeque a. 
1786 primus e fratribus nostris in coemeterio parochiali sepultus 
est. Domus Linciensis rei publicae a. 1785—1792 adplicata, 
vineae cum domibus in Austria inferiore sitae a. 1786 et curia 
Neukirchensis a. 1787, villicatio in Grafenalm et diversorium 
prope Marchtrenk a. 1788 aliaque coacte vendita sunt. — Res 
ecclesiarum praetiosae a. 1788 et 1793 rei publicae commodo 
traditae. — Vitam deposuit abbas Amandus, vir professione a. 
1782 et sacerdotio a. 1789 jubilaeus, 23. Febr. 1794 et in coe¬ 
meterio communi est sepultus. 
*) P. Coelestinus Singer versibus venustis „iter Pii Papae VI“ cele¬ 
bravit, quocl poema Victorinus Guarnaschelli, Benedictinus Congregationis 
Cassinensis, Placentiae typis mandavit, episcopus autem Cyrenensis, Galetti, 
0. S. B. SSmo Patri obtulit. 
**) Paclimannen ad primam dotem ecclesiae Salisburgensis S° Ruperto, 
Episcopo et Bavariae apostolo, concessam pertinet et jam saeculo IX0 „ca- 
pellaw ibidem commemoratur. Ecclesiae turris vetustatis maximae monu¬ 
mentum. A. 1445 primum „parochia“ in cartis domesticis adpellatur. Saeculo 
XYI. liaeresis Lutherana ibidem grassabatur. Ecclesia matrix ejusdem fuit 
antiquitus ecclesia Pickl, cujus parochus vicarium praesentavit, postea ecclesia 
Pennewang usque ad a. 1784. 
XLIX. 1794. Julianus Ricci. 
(Electus 22. Oct. mitra ornatus 18. Nov.) 
Quominus arduam lapsamque coenobii fortunam resarciret, 
dira bellorum tempora penitus prohibebant. Francogalli eorum- 
que socii ter monasterium invaserunt: a. 1800, 19. Dec. die clade 
militum Austriacorum tristissima funesto, a. 1805, 31. Oct. Austri- 
acis iterum fugatis, a. 1809, 30. Maj., quo imperator Napoleon 
/
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.