9
(c. 14), ut conjicitur in Paura, commemorantur. — Signa ipsa, quae refe¬
runtur, magnam sanctitatis beati fundatoris famam in dies augebant. Dies
ipsius obitus anniversarius maximo populi concursu, cui eleemosina porrige¬
batur, peragebatur.
XI. 1209. Alrammus,
vir religione ac fideli administratione conspicuus, jam quinquennio
post naturae debitum solvit a. 1213, 20. Aprilis.
XII. 1213. Otto.
Praediis Lambacensibus ecclesiam Wirceburgensem ex
B1 Adalberonis fundatione attinentibus Liupoldo VII., duci
Austriaco, pro 1300 marcis argenteis per episcopum Ottonem de
Lobdeburg c. a. 1216 impignoratis nec amplius redemtis — ideoque
tutela Wirceburgensi per idipsum evanescente — ad com¬
ponendas diuturnas rixas Otto abbas judicium et mutam in Wels
pro 20 tal, annuis redditibus, eosdem vero redditus paulo post c. a.
1222 pro libertate advocatiae adipiscenda laudato duci Liupoldo
cedere coactus est.*) Controversiis nos inter et S* Nicolai Pataviae
canonicos de sacello in Bourove jam laudato (Paura) nec non de
finibus et jure novalium decimarum in Grvennach (Gruenau) contra
Cremifanenses**) vergentibus gravissimo damno monasterio fuit
vastatio et incendium a copiis Ottonis, ducis Bavariae,
in Austriam proficiscentis, apud Lambacum pernoctantibus per¬
pessum a. 1233, nullo vel habitandi vel orandi loco superstite
excepta unica crypta cum S* Stephani altari testudine tuta! Deso¬
lationem tollere nisus Kudigerus, Pataviensis episcopus, missis per
totam dioecesim indulgentiarum litteris per decennium ob bellorum
turbines et coeli tribulationes parum profecit. Pro aliquo saltem
solatio imperator Fridericus II. monasterium sub suam et imperii
tutelam a. 1237 recepit nec non Selpkerus quidam moriturus
a. 1239 domum Chremsae monasterii usibus tradidit. Post 28
annorum calamitates Otto abbas decessit a. 1241, 22. Oct.
*) Hoc tempore ministerialis quidam Austriae, Dietricus de Puhel una
cum sacerdotis praebenda et anniversario c. a. 1220 sacellum SSe Trinitatis