Volltext: Geschichte des Cistercienser-Klosters Wilhering

569 
erit iuxta tenorem sui priuilegii obligatus. Ceterum, quod 
de aliis decem librarum redditibus, qui nobis remanent, 
iit ordinandum in alio instrumento, quod ipse dominus 
abbas a nobis habere dinoscitur, plenius est expressum, 
Vt igitur rata permaneant omnia supradicta, presentes lit¬ 
teras dedimus sigilli nostri munimine roboratas in euidens 
testimonium et cautelam cum testibus subnotatis, qui sunt 
hii, dominus Hvgo venerabilis abbas de Fuerstencelle, 
frater Marquardus ibidem, frater Chunradus Cellerarius, 
frater Vlricus Supprior, frater Otto custos, confratres 
ecclesie antedicte. Fridericus notarius, Heinricus de ah- 
leiten, Wernhardus de vreihaim, Heinricus et Chunra¬ 
dus famuli nostri et alii quam plurimi fide digni. Actum 
et datum in Wilhering, Anno domini M. CC. nonagesimo 
tertio, halendis Martii, 
XCII. 
Dat Patauie 12Y.Z ani 12. Marz. 
Aus einem Copialbuche zu Wilhering. 
SListbrief des Cistercienser-KlosterS EngelszeU. 
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Arnen. 
Wernhardus dei gratia Ecclesie Patauiensis Episcopus 
omnibus imperpetuum. Sancta religio celestis pulchritu¬ 
dinis ymagini se conformans illud alacriter agit in terris, 
quod angelos exercere cognoscit in celis , ludens in dei 
laudibus et tam mentium quam vocum dulci modulo iu- 
bilando, Dum per paupertatem voluntariam a se mundum 
et mundana libenter abdicat, dum que per castitatem an¬ 
gelicam se supra carnem et ea, que carnis sunt, potenter 
eleuat, dum que ponendo homines super capita sua motus 
proprios obedientie subiectione coartat. Apparet, quod 
obseruatores eius non ambulant cum animalibus gradien- 
tibus super terram, sed potius admirante propheta volant, 
nt nubes per aera, pennis uirtutum et contemplationis 
desideriis eleuati. Hinc esi, quod homines natura quidem 
fragiles, sed celesii conuersatione sublimes congregantur 
in unum, prodeunt in altum, de nouo erecta Monasteria, 
altaria diuina consurgunt, augetur deuotio, dilatatur nu^ 
merus deuotorum, cum illi tanquam vera mundi lumina-
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.