Volltext: Geschichte des Cistercienser-Klosters Wilhering

memoriam presentíum illuminet et conscientias erudiat 
futurorum. Nos igitur Henricus senior, Henricus et 
Wernhardus fratres iuniores de Schounberch vniueriis 
litere presentís inspectoribus significandum duximus et 
eorum memorie commendandum, quod inter mundana et 
transitoria, quibus cottidie in secuio militamus, annuente 
gracia diuina nec non alliciente nos venerabilis patris 
Conradi in Wilhering abbatis prouidencia de animarum 
salute duximus aliquid etiam cogitandum. Cum ergo ec¬ 
clesia parrochialis in Teras iure patronatus ad nos spec¬ 
tare dinoscatur, eandem monasterio sancte Marie in Wil¬ 
hering donauimus post decessum plebani nunc ibidem 
existentis omni jure, quod in eadem usque nunc habui¬ 
mus , perpetuo possidendam. Prefatus quoque dominus 
et pater abbas affectui nostro ac deuotioni cupiens in 
gratiarum actionibus conplacere, donationem huiusmodi 
per nos talibus remunerauit beneficiis, quod eandem in 
remedium progenitorum nostrorum sev nostrum siue suc¬ 
cessorum nostrorum gratanter recepit ita, ut a nullo no¬ 
strorum vitra remedii nomine in extremis quidquam re¬ 
quiri debeat, nisi quantum gratia diuina cuiquam nostrum 
in anime sue remedium ac remissionem peccatorum pro¬ 
pria suaserit deuotio faciendum. Fratres etiam dicti mo¬ 
nasterii ex nunc per singulos annos in festo pentecostes 
tribus diebus IIIIor temporum, seria quarta, feria sexta 
et sabbato XII solidorum tripartitorum et consuetam uini 
prehendam duplicatam in consolationem percipiant, vt 
in nostri ac prodictorum proscriptorum conmemoratione 
tam in exequiis quam in uitibus (sic) diuino cultui possint 
liberius inmorari. Cum autem sepe dictus pater et do¬ 
minus abbas perceptionem fructuum attigerit ecélesie fu- 
pradicte, tunc et ipse consolationis huiusmodi beneficium 
pro ampliori deuotionis studio inpendet fratribus duplica¬ 
tum, celebrato ibidem omnium nostrorum anniuersario 
fideliter et deuote. In cuius rei testimonium presentem 
conscribi fecimus literam et sigillorum nostrorum muni¬ 
mine roborari. Acta sunt hec Wienne anno domini M°. 
ducentesimo nonagesimo primo, Remigii, Vedasii et 
Amandi. 
36
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.