Volltext: Quellen zur Geschichte der Altpfarre Pischelsdorf

120 
bus ecclesie mee et libris matutinalibus, quod socii mei 
tunc temporis et quidam monachus de Raitenhaslach 
non potuerunt celebrare, imo eciam repulsi a celebra- 
cione divinorum, dirigendo interim pro quodam D. Wern- 
hardo Wolf et retinendo ac fovendo eundem quoad 
intrusionem ecclesie mee ac si esset collator vel advo- 
catus ecclesie mee memorate et sic per diversa varia 
et inenarrabilia gravamina, dampna, comminitaciones, 
confusiones, detracciones die noctuque me molestare, 
perturbare, inquietare absque modo nititur et laborat. 
Item posito sed non concesso, quod premissa omnia 
seu ipsorum aliqua parti adverse non obstarent, sicut 
obstant et sunt legitima, adhuc supradicto pretenso 
libello non esset respondendum ñeque lis super eo 
contestanda, potissime ex eo et pro eo, quod discordie 
et controversie, de quibus in eodem pretenso libello fit 
mencio, per amicabilem composicionem in ipsas partes 
legitime lactam finierunt et sunt transacte et finite,, 
prout lacius continetur in literis et instruments de¬ 
super confectis, approbatis et confìrmatis, ad quas et 
que me refero et de hie pro excepcionibus, quantum 
pro parte mea faciunt et contra partem adversam et 
non alias neque alio modo, de quo eciam protestor. 
Item eciam excipiendo dico et propono, quod si 
aliqua essent in dicto pretenso libello, de quibus in 
predicta composicione sive concordia non fieret mencio, 
illis non est respondendum nec lis super eis contestanda 
ex premissis et diversis aliis causis suis loco et tem¬ 
pore proponendis. 
Has autem exceptiones ego Fridricus plebanus 
supra dictus nomine meo do, facio et oppono coniunctim 
et divisim melioribus modo, via, iure, causa et forma,, 
quibus possum, petens eas admitti, non tamen me 
astringens ad superfluam probacionem sed necessariam 
dumtaxat, salvo iure addendi, minuendi, corrigendi, aliis 
quoque beneficiis michi semper salvis, de quibus omni¬ 
bus eciam protestor. 
Peto insuper expensas propter inutiles vexaciones 
factas et de fiendis eciam protestor per presentes.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.