Volltext: Quellen zur Geschichte der Altpfarre Pischelsdorf

118 
parrochialem ecclesiam meam in Bischofsdorf ab eadem 
inofficiaverunt et edam tunc generaliter per totani 
parrochiam colligebant avenam et siliginem et tunc 
non habebat indigenciam de socio, quia solum diebus 
festivis fuit tunc temporis astrictus ad cultum divinum 
et loco socii ipsi tenebant tunc semper unum scolarem 
ad benedicendum mulieres in puerperio et ad astandum 
eidem vicario in choro et in cantu, cui tunc edam 
quilibet parrochianus de iure et consuetudine laudabili 
sicut ecclesiastico quilibet dedit eidem unum manipulum 
de qualibet domo tocius parrochie et postquam socius 
in ecclesia mea per antecessorem meum fuit institutus 
et eciam iam meis temporibus, quibus caruerunt scolare, 
quilibet parrochianus cuilibet socio pro tempore existenti 
collectam avene et siliginis porrexerunt libentissime et 
absque omni contradictione, quia ipsis magis est astrictus 
in servicio quam michi, propter quod eciam ei inmerito 
predicta collecta denëgaretur. 
Eciam sicut dicunt me de altari processisse, verum 
coactus non altari, sed ira, furore, clamoribus et insultibus 
eorum, quibus divinum officium et devocionem christi- 
fidelium sepius in ecclesia impediunt et perturbant, com- 
pulsus-abii et recessi nec aliquem eorum diebus vite 
mee unquam Schyemshaubt vel Wolfschopf nominavi.1) 
Item quidam Otto de Monte in nono articulo pro- 
ponit contra me me eum apud dominum meum Gran- 
sonem accusasse. Non ego sed facta sua eum apud 
dominum meum Gransonem et quemcumque alium 
diffamant et accusant, quia opera eorum secuntur illos, 
quod utique liquet et publice et apparet. Non enim illa 
solum inique contra me composuisse, sed plebizanos et 
omnes michi a deo commissas non in hedos, imo in 
lupos commutavit totamque cohortem suis pessimis et 
falsis ac perversis machinacionibus et comminitacioni- 
bus suadente diabolo contra me concitavit, eciam contra 
statuta sánete matris ecclesie et contra Imperatorum 
decreta ad forum alienum me traxit et fatigavit multis 
*) Hs.: noininavit.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.