Volltext: Die Annalen (1590 - 1622) des Wolfgang Lindner. (VI./VII. Jahrgang 1910)

9 
paucissimis suis catholicis restauravit. Quare haec processio illo die prima vice 
praesente nobili ac strenuo D. Maximiliano Saurer, vicedomino inferioris Austriae, 
(D. praefectus propter infirmitatem suam adesse non poterat) sine ullo grava¬ 
mine aut molestia civium bene peracta est. Quae postmodum a. 1592 per ipsam 
urbem maiori cum solennitato instituta est, licet magna cum difficultate tentata 
fuerit iuxta illud: Omne principium grave. Quantus numerus catholicorum in 
prima processione fuerit, indo patet, quod vix sufficientes personae praesentes 
fuerint, qui umbellam deferrent. Pone quinque vel sex personae sequebantur. 
Cantores antiquissimum illum hymnum „Pange lingua“ in figurali melodia prae¬ 
cinentes praecedebant. D. Saurer sibi quodammodo gratulatus est, quod primae 
huic processioni interfuerat. Hoc quidem tempore cives quietiores erant usque 
ad 27. Augusti, ut postea dicetur. 
Inter hos tamen catholici ita vixerunt, ut tamen semper aliquid sinistri 
suspicarentur de civibus, praesertim clerici, et eorum adiuratis. Neque enim 
illis unquam hinc inde aut spaciari aut discurrere tutum videbatur. 
80. Junii circa horam VI. vesperi tantus terrae motus fuit, ut totam in¬ 
feriorem Austriam concusserit maximumque terrorem hominibus iniecerit ita, ut 
etiam campanas minores in turri Waidkofensi ad compulsum aliquot ictuum 
commoverit. De terrae motibus, qui eodem anno in mensi Septembri contigerunt, 
inferius intelliges sicut etiam de causis, ex quibus probabiliter crediti sunt 
extitisse. 
{Einsturz des Turmes der Jesuiten in München.) 
Eodem mense Aprili a Rmo. et Smo. Electore Coloniensi Ernesto vir 
bonus et sincere catholicus Wolfgangus Huber pro archigrammataeo Waidhofium 
missus est. Praedecessor enim lutheranus Ioannes Biblius propter religionem 
inde amotus est. Sed neque is in tanta civium perturbatione maxime in religione 
quicquam efficere potuit neque adeo diu hic perseveravit. Filium hic genuit, 
qui modo in Styria ad s. Lampertum in ordine bene et laudabiliter vivit, Ioan- 
nem Hueberum nomine, qui auctore et suasore Dr. Falbio, Priore Garstensi, 
ibidem professus est. 
(Tod des Erzherzogs Karl.) 
Circa haec tempora iam inde a mense Maio continui 
et maximi calores cum pari maxima siccitate terrae fuere, 
qui usque ad principium mensis Augusti per decem ferme 
menses duravere. In tantum vero terra exsiccata fuit, ut 
ubique maximas rimas, scissuras et aperturas acceperit 
et exhibuerit. Ut igitur maxima et longissima hiems nivium- 
que nimia copia hiberna sata suffocavit, ita haec siccitas 
aestiva sata pleraque exsiccavit adeo, ut fere nihil crescere 
potuerit propter maiorem humorum inopiam. Ex hac siccitate 
diuturnisque caloribus aliud memorabile iisdem temporibus 
contigit. Nam altiores montes Styriam versus uti etiam in 
ipsa Styria prope Cellas BMV. aliisque pluribus locis in¬ 
censi, alii omnino exusti sunt; alii vero cum maximo labore 
et periculo hominum a conflagratione conservati sunt. Hac 
ratione dum prope cohabitantes rustici, carbonarii et lig¬ 
norum secatores silvam aliquam incensam animadverterent, 
antequam ignis maiora incrementa sumeret, magno numero 
concurrerunt atque una cum securibus ligonibusque ad 
silvas properarunt et a longe, ubi sine calore consistere 
poterant, arbores exciderunt et inde subtraxerunt et terra 
Erdbeben. 
YVaidhofen. 
Große 
Hitze. 
Wald¬ 
brand.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.