89
68. Eadem die Chunradus de Retenpach, ministerialis
regni, volens bonum opus ceptum consumare per
prefatum salmanum virum nobilem Ratoldum sub
eisdem testibus tradidit eidem s. Pancratio mart.
predium, quod habebat in Rintpach, et nos ad¬
didimus ei panem unum per diem et receptum
usufructuum eiusdem predii de manu nostra tem¬
pore vite sue possidendum ad servitium II den.
69. Item eadem die sub eisdem testibus per eundem
salmanum tradidit Alramus, frater predicti Chun-
radi deRetenbach senior, tale predium, quod habebat
inPramberge, pro2) usufructu in predio nostro,
quod habebamus inOderating, tempore vite sue,
quod dudum tradiderat mater eius Alheidis et
frater eius Engelscalms, per manum sepedicti Ra-
toldi, ad quem delegatio pertinebat.
70. Tradidit et aliud predium in Riute et recepit
predium, nimirum in Lervenberge, tradendum
super altare s. Margarithe in Raitenpcich ad lu-
minaria.
71. Tradidit idem Alramus predium, quod habebat in
Rintbach, super altare s. Marie in capella nostra.
Hec omnia facta sunt eadem die sub eisdem
testibus.
’) B Hos. — 2) Fehlt in B.
❖
178. c. 1220.
72. Notum esse volumus cunctis christilidelibus, qua¬
liter Domina Adelheidis vidua de Hagenawe, no¬
bilis femina, defuncto marito suo Werenhardo, no¬
bili viro, ad remedium anime sue parentumque
suorum tradidit super altare s. Pancratii potesta¬
tiva manu partem predii in Ludolvingen, quod
in proprium tenebat.
73. Tradita primitus in obitu Domini Erchenberti de
Hagenouwe reliquam eiusdem predii partem tra¬
didit et Leukardam feminam, que illud idem pre¬
dium possidebat, cum liberis suis.