Volltext: I. Jahrgang 1904 (I. Jahrgang 1904)

45 
Haec itaque sunt, quae pro virium mearum tenuitate 
ex variis tabularii nostri instrumentis colligere licuit, quam¬ 
quam inde mihi non aliae fuerant suppetiae nisi quae tot 
temporum iniuriis, monasterii e peste ac bellorum devasta¬ 
tionibus, iteratis saecularisationibus, postremo fatali defla¬ 
grationi adhuc fuerant subtractae. Ex his vero ea duntaxat 
huic intexui epitomi, quae mihi singularia videbantur, com¬ 
munia obiter commemorans, plura praeteriens silentio. Porro 
invictum pene argumentum sinceritatis chronotaxis duxi a 
subscriptionum convenientia, cum eas constet non recens 
confictas, sed a pluribus saeculis exaratas esse. Illustratur 
denique ordo et series abbatum per ephemerides praesulum 
ac antiquum librum obituum. Quarum ex rerum collatione 
varii errores temporum [F. 21] variis in locis emendantur, 
a quibus tamen me omnino abstinuisse si profiterer, nimis 
esset superbum. Minime vero hac in re sum secutus ge¬ 
nealogiam Austriacam Illustriss. D. D. Ioannis Georgii Adami 
liberi baronis de Hohenek,5) cuius in abbatum nostrorum 
serie chronotaxis pluribus scatet erroribus, quos ex mendoso 
exemplari a RR. D. abbate Leopoldo I ipsi transmisso hau¬ 
serat; cum enim illius scriptorum calculus componi nequeat 
cum variis chartularii nostri instrumentis, ab his recedere 
sum coactus. Sane sat mirari non possum hunc dominum 
abbatem virum utpote doctum ac perspicacem adeo potuisse 
hallucinari, cum et ipsi eadem instrumentorum et chartarum 
subsidia ad manum fuissent, ex quibus haec mea etsi non 
adeo divite penna deprompta sunt. 
Iam vero ingenti cum desiderio exspectantur quae a 
diligenti et sollerti collectore, prudenti critico verique amante 
historico exspectari possunt, ut tot thesauri hactenus aut 
obsiti tenebris vel obscuris locis reconditi e pulvere et 
caligine tumulorum in unum iam corpus collecti in lucem 
posteritatis evocentur. Profecto iam dudum nihil doctis 
Austriacis optatius erat quam integra collectio; tam varias 
tamque [F. 21'] singulares notitias sparsas aegre ferebant 
veriti, ne quibusdam sensim posteri defraudarentur. Cum 
vero eas iam eruendi spes affulgeat, praesertim cum nemo 
alius hucusque id praestiterit, inde sperari potest non parum 
lucis ad illustrandsts multarum ecclesiarum historias et 
praesertim res patriae accessurum. 
h III 74.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.