Volltext: Linz, AT-OOeLB, Hs.-177 (Sammelhandschrift zu Themen von Inquisition und Umgang mit Häresie, saec. XIV)

et sunt illa quibus premittitur. A : Quedam non sic committitur, quod ad ea exequenda non tenentur ex precepto nec ex mandato, sed eorum execucio[ni], eorum discrecioni et arbitrio relinquitur et sunt illa quilibet p[re]mittitur. b. Circa iurisdictionem vero attendenda est magnitudo auctoritatis et potestatis ipsius, cuius est magnitudinis excellencia preeminens, et secundum iiii dimensiones que ab apostolo tanguntur, eph. vt possitis comprehendere cum omnibus sanctis qui sic etc. Altitudo auctoritatis officii attendit in origine, longitudo in duracione, profunditas in quantitate seu soliditate ipsius siue fortitudine, latitudo in capacitate siue execucione ipsius. Origo excellens huius officii annuitur ex hoc, quod immediate a sede apostolica committitur et agnoscitur institutum, sicut potest ex littera clementis de institucione officii pre cunctis etc ex priuilegis alexis, Catholice fidei negocium. Longitudo uero duracionis ipsius excellens est, quod patet ex perpetracione ipsius, quia officium inquisicionis per ipsum felicis recordacionis papam Clementem perpetuum est. sicut patet ex littera domini Io[hanni] gaietani, Iohannes miseracione diuina; Profunditas uero seu soliditas et uigor ipsius officii excellens est, quia vigorosior est in suis actibus omnibus, sicut in excommunicacionibus, absolucionibus et condempnacionibus. Nam excommunicacio inquisitorum forcior est ceteris aliis excommunicacionibus. Primo inquisitores possunt cogere potestates ad banniendum personam excommunicatam a se ; Secundo quia possunt similiter cogere potestates ad confiscandum excommunicatorum bona. Et de hiis duobus patet in priuilegis Innocencii quorum primum sic incipit: Cum uos inquisitores, secundum uero : Cum uos fratres predicatores ; Tertia quia possunt persistentes anno in excommunicacione sua tamquam hereticos iudicare eos penis subicere contra hereticos promulgatis, sicut patet ex lege friderici que sic incipit: Patharenos:[1] Quarto quia possunt omnes communicantes excommunicatis excommunicare maiori excommunicacione, sicut patet ex littera Innocentii: Nouerit vniuersitas. Similiter auctoritas absolucionis excellens est, quia non solum possunt excommunicatos a se per sentencias suas absoluere, sed eciam excommunicatos a iure, sicut patet ex littera Clementis: Pre cunctis : Item sicut possunt denunciare fautores ipso iure infames ; Ita per oppositum possunt quosdam fautores si hereticos aliquos ceperint uel detexerint pronunciare ipso iure esse fame restitutos, sicut patet ex lege friderici Patharenos; Si tamen similiter etc; Potestas ipsorum inquisitorum in puniendo fortis est excellencia quia possunt punire in persona in substantia, fama cum honore, fama sine gloria. In persona personaliter capiendo, incarcerando, tormentis exponendo, banniri faciendo, cruce signando, et alias abstinencias seu peregrinaciones iniungendo, sicut patet ex priuilegis Alex[andris], Quod super non nullis et Clem[entis], Pre cunctis constitucionibus, c. Teneantur. Preterea in substantia dupliciter, per sententiam et per penitentiam. Per sententiam faciendo publicari bona excommunicatorum a se, ut patet ex littera Innocen[tii], Cum uos inquisitores. Et cum fratres predicatores. Et ab

 

[1] Probably Constitutio contra haereticos (1232), MGH Const. 2, 194-195, nr.157 or Constitutions of Melfi, I, MGH Const. 2 suppl., 149f.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.