Volltext: Linz, AT-OOeLB, Hs.-177 (Sammelhandschrift zu Themen von Inquisition und Umgang mit Häresie, saec. XIV)

Incipit tractatus bonus de officio Inquisicionis

[1]Circa inquisicionis officium, consideranda sunt tria, scilicet officia et ea que attenduntur circa officium, commissio seu iniunctio, potestas seu iurisdictio et ipsius execucio. Circa commissionem attendundum est quod quedam sic committuntur ipsis inquisitoribus, quod ad ea suscipienda et exequenda [2]tenentur precepto, sicut ipsius suscepcio et execucio et hoc quantum ad substantiam officii et execucionis, non autem quantum ad modum et formam exequendi, quia ipse modus exequendi non in precepto. De precepto constat in littera domini clementis de iniunctione officii Pre cunctis etc. Tamen quod dictum est de modo exequendi non est intelligendum simpliciter, nam quo ad quedam ipse modus est in [3]precepto ; sicut in excommunicacionibus, absolucionibus et condempnacionibus. Non enim debent [sic.] excommunicare nec absoluere, nisi secundum formas canonicas, nec condempnare nisi legittime conuictos, et appello [4]legittime non secundum legis canones, sed secundum leges priuatas ipsius officii, i.e. secundum priuilegis cuiusque. Priuilegium est idem quod lex priuata. Quedam non sic committuntur, quod ad ea exequenda tenentur non ex precepto, sed ex simplici mandato, que aperte declarabuntur et distinguentur infra, quando posse officii per certos articulos distinguetur [sic.]

 

[1] Marginalia, partly cut off in binding:
„[--]a in officio
[--]sicionis”

[2] [Marg:] [--]nissionem [--]sitorum

[3] [Marg:] Precepto

[4] [Marg:] [--]autime [--]ctos

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.